utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03480038

Charter Number: 03480038
Cartulary Title: Charters of Burton Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1048
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 1017) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1017)
map View Map
Charter:
Carta sancti Eadwardi regis et confessoris patroni Westm de Berghe anno domini mxlviii Px Adstipulatione siquidem sacri spermatis herilis promulgando intonat buccina mestiferam tremendi examinis ymeram prepeti fore subreptione occursuram glomeratis terrigenum vniuersalis vbi astabit cuneus ac cunctitonantis almifluo altithroni clangente diathemate ac in diecula palatinis raptim collegio addicti contubernialibus lucicomi nasciscuntur poli ciuilia acta quorum lanx trutinando fore probat faustissima quorumque eneruit studia probis actionibus extant classia imperpetua ceu cleronomi multabuntur erumpna ac pro talione infanda gehennalis Stycgie sine meta haurient infernalia Quapropter ego Eadweard tocius Albionis basileos mee donationis arte libere fruens quandam telluris particulam ii videlicet territoria in loco qui ab incolis Berghe cognominatur cuidam mihi fideli comiti Touig vocitamine in perpetuam hereditatem donant concedo vt habeat ac possideat quamdiu vitali calore arctus caluerint et post vite sue terminum cuicumque sibi libuerit sine aliquo scrupulo in hereditariam libertatem concedat Tellus autem predictum sit cum omnibus ad eandem rite pertinentibus campis pascuis siluis aquarum riuulis ab omni mundiali obstaculo liberum tantum expedicione pontis arcisve restauracione exceptis Quod si quispiam hanc nostre donacionis libertatem inuidie face turgens euertere conatus fuerit cum Pilato et Iuda Scariothen Caypha quoque eorumque commanipularibus eternaliter Acherontica combustione trudatur nisi ante mortis articulum satisfactione penituerit congrua quod nostre donacionis presumpsit violare quod absit statuta Hiis nempe metis rus antescriptum circumcingitur [] Acta est autem hec mea donacio anno ab incarnacione domini nostri Iesu Cristi mxlviii indictione ii hiis testibus consentientibus quorum nomina hic inferius karraxantur + Ego Eadweard rex Anglorum cum triumpho sancte crucis hoc donum immobile corroboraui + Ego Eazi archiepiscopus regie roborator donationis agye triumphale crucis signaculum depinxi + Ego Ælfric archiepiscopus triumphale tropheum agye crucis impressi + Ego Æðelstan episcopus consolidaui + Ego Eadnoð episcopus cosummaui + Ego Stigand episcopus confeci + Ego Aldred episcopus adquieui + Ego Duduc episcopus subscripsi + Ego Rodbeard episcopus consensum prebui + Ego Ægelweard abbas + Ego Wulfric abbas + Ego Ælfwine abbas + Ego Leofstan abbas + Ego Leofsig abbas + Ego Earnwig abbas + Ego Oswig abbas + Ego Godwine dux + Ego Leofric dux + Ego Siward dux + Ego Harold dux + Ego Beorn dux + Ego Leofwine minister + Ego Tostig minister + Ego Ælfstan minister + Ego Ælfgar minister + Ego Odda minister + Ego Ordgar minister + Ego Ordulf minister + Ego Brihtric minister + Ego Ælfwine minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter