utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03490003

Charter Number: 03490003
Cartulary Title: Charters of Malmesbury Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0680 - 0681
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 71) eSawyer (S 71)
map View Map
Charter:
Quomodo Ædelredus rex contulit Aldhelmo Abbati et Meldunensi cenobio Newentune et Cherletune juxta Tetteburi In nomine domini Dei nostri Jhesu Christi salvatoris Nihil intulimus ut apostolicum testatur oraculum in hunc mundum verum nec auferre quid possumus Iccirco terrenis ac caducis æterna et mansura mercanda sunt Quapropter ego Æthelredus rex Merciorum rogatus a patricio meo et propinquo Coenfritho pro remedio animæ meæ ac pro oratione fratrum in Meldunesburg Deo servientium xv cassatos prope Tectan Monasterium Aldelmo abbati libenter largitus sum Si quis vero hanc donationem augere et amplificare voluerit augeat Deus partem ejus in libro vitæ quod si quis tyrannica potestate fretus demere vel auferre satagerit sciat se coram Christo novemque angelorum ordinibus in tremendo examine rationem redditurum Scripta est autem hæc cyrographi cartula anno ab incarnatione domini dclxxx Indictione ix + Ego Theodorus gratia Dei archiepiscopus confirmavi + Ego Saxulfus episcopus subscripsi + Ego Bosel episcopus subscripsi + Signum manus Æthelredi regis Merciorum + Signum Cenfrithi comitis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter