utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03490011

Charter Number: 03490011
Cartulary Title: Charters of Malmesbury Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 0705
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 1251a) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1251a)
map View Map
Charter:
Nichil in hoc sæculo prolixa felicitate perfruitur nichil diuturna dominatione potitur nichil quod non ad fatalem vitæ terminum loci cursu protendatur Et ideo nobis sic mundanarum rerum patrimonia sunt perfruenda ut tamen æternæ patriæ emolumentis numquam fraudemur Hinc est quod ego Aldhelmus postquam me immeritum nullisque pene dignis moribus comprobatum in pontificatus offitii sedem divina gratia subthronizasset proposui archano mentis meæ affectu ut monasteriis meis quibus jamdudum in abbatatus gradu constitutus suffragante domino regulariter præfui religiosum abbatem quem sibi spontanea familiarum mearum optio consona voce eligissent canonica ratione atque regulari sanctione constituerem His voluntariis propositionibus meis pia monachorum meorum restitit pertinacitas Et cum hoc sedulo sepiusque in conventu fratrum meorum fidutialiter narrassem nullus his votis meis placidissimum præbebat assensum dicentes quod Quamdiu vitali vegetaris spiritu nobiscumque præsentis vitæ deputaris stadio tuæ semper dominationis jugo humillima colla subdere non dedignamur Sed hoc suplici prece communique rogatu deprecamur quod sub sacra scripturarum testificatione et favorabilium virorum claro consensu corrobores ut nullus post obitum tuum nec regalis audacitas nec pontificalis auctoritas vel aliquis æcclesiasticæ seu secularis dignitatis vir sine nostro voluntatis arbitrio in nobis sibi vindicet principatum Huic debitæ monachorum meorum maximeque famulorum Dei petitioni libentissime consensi et in monasterio quod juxta fluvium qui dicitur Winburna situm est cui venerandi regis nostri germana Cuthburg præsidet cum optabili famosissimi regis Ini consensu et reverentissimi fratris et coepiscopi mei Danihelis nutu præsentatæ professionis devotionem decentissimam et vernarum domini postulationem sacræ crucis signaculo confirmavi identidemque venerandus rex et prænominatus pontifex pari devotionis manu subscripserunt Nec multo post in sacrosancto concilio quod juxta fluvium qui dicitur Noodr congregatum esse dinoscitur idem omnium Saxonicæ gentis archimandritarum cum regalis potentatus assensu et pontificalis prioratus nutn consensit auctoritas Si quis vero contra hæc tam illustrium personarum decreta moliri machinetur et sacra præsentis scedulæ scita prævaricari præsumpserit sciat se ante terribilem divinæ majestatis thronum cum prævaricatoribus præceptorum domini lugubri dampnationis juditio percellendum Sunt autem hæc nomina monasteriorum Maldubesburg Froom Bradanford Scripta est huius confirmationis cartula anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi dccv indictione iii Signum manus Danielis episcopi Signum Yni regis Signum manus patricii Ethelfridi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter