utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03500001

Charter Number: 03500001
Cartulary Title: Charters of Peterborough Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0664
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 68) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 68) British Library - Cotton MS Augustus II 5 (f1r)
map View Map
Charter:
+ Wulfhere Dei beneficio rex Merciorum et Mediterraneorum Anglorum australium quoque regnorum præsentibus et posteris omnibus Christum sanctamque ejus æcclesiam colentibus perpetuam salutem Benedicat anima mea dominum Jhesum salvatorem meum et coram omnibus viventibus confitear ei cum fratribus et sororibus meis populisque meis novo nuper baptismate iniciatis quia sol justitiæ ortus est nobis qui nos de tenebris idolatriæ transtulit in admirabile lumen suæ agnicionis Qui non solum reos paternis erroribus absolvit et advenas et pupillos suscepit set eciam in filios adopcionis credentes elegit Cumque æterna regna omnium regnorum distributor suis fidelibus repromiserit eciam in hac brevi vita qua ad æternitatem transitur nos regnare facit Quid ergo retribuam domino pro omnibus quæ retribuit mihi Cum sine ipso nichil habeamus nichil valeamus nichilque simus magna eciam aviditate salutis nostræ omnium largitor accipit parva et infima nostra quatinus habeat causam retribuendi maxima sua quodque dederimus sanctis suis quodque dilectæ æcclesiæ suæ hoc sibi datum et acceptum ipse attestabitur in fine mercedem quoque justi justi susceptorem promittit accepturum esse Quapropter illum divinæ fidei et æcclesiarum principem regnique Dei clavigerum per quem admittar in paradisum domini specialius reconciliari michi gestio per privilegium domus suæ quæ Medeshamstede studio venerabilis abbatis Saxulfi gloriose est condita et divina Monachorum familia bene disposita Cui quicquid antecessor germanus mens Peada vel Oswius Christiana fide confrater et coregnator concessere non solum mea cupio auctoritate stabilire verum eciam de meo aliqua addere Deo et beato Petro et Monasterio suo de Medeshamsted et Abbati et ejusdem loci Conventui in puram et perpetuam elemosinam omnia hæc subscripta tenementa confero et confirmo Videlicet villam de Medeshamstede in qua situm est dictum Monasterium cum Mercato et Theloneo et omnibus appendiciis suis Scilicet Thorpe Dodesthorpe Estfelde Newerke Carton et Eye et villam de Wytherington et Gunthorpe Peichirche et Glinton cum Æcclesia et Capella cum Theoloneo et Depingge et cum piscariis et omnibus pertinentiis suis Totum præterea Mariscum de Peychirche et totum Mariscum de Eye cum Heremitorio de Senglesholt et cum aliis Heremitoriis in eisdem Mariscis Villam de Castre et Eylesworthe Sutton Upton et Milton cum capellis Villam de Bernake cum appendiciis Videlicet Suthorpe Walcote Pilesgate Ufforde Badington Aiston Torpel villam de Thornhawe cum appendiciis Videlicet Sibertone et Walmesforde villam de Witheringge de Wirthorpe et Burle Villam de Makeseye cum membris et appendiciis Videlicet Loholm Nunton et Depingge villam de Helpeston et de Northburge Villam de Etton cum Wodecrofte villam de Paston cum Walton et villam de Marham cum pertinentiis stagna eciam et paludes lacus et piscaturas cum terris et omnibus prædictis infra jacentibus quæ de meo regali jure vel principum meorum mutuacione et assensu amodo imperpetuum libere famulentur Deo famulantibus quæ ita determinari volumus Ab ipso Medeshamstede ad Northburge et inde usque ad locum quem vocant Folies et inde totam paludem in directum usque ad Esendike et de Esendike ad locum quem Fædermudem dicunt et inde in directum ad locum via decem leugiarum quem Gugedike circa habitantes nominant et inde ad Raggewilhc et de Raggewilhc quinque miliariis ad magistram aquam quæ ducit ad Elm et ad Wisebeche atque inde sicut itur tribus leugiis contra cursum magistræ aquæ usque ad Trokenholt in directum per immensam paludem ad Derevorde longitudine viginti leugiarum et inde ad Gretecros et de Gretecros per unam pulchram aquam Bradanea nomine sex leugiis ad Paccelade et sic in medium partitis stagnis plurimis et inmensis paludibus cum habitatoribus Huntedenensis provinciæ una cum stagnis et lacis Schelfremere et Witelesmere et ne quis ignorantia lædatur de descriptione terminorum de Wittelesmere eam sic cum suis piscuariis paludibus et aquis terminari volumus In septemtrionali parte stagni est aqua nomine Merelade exiens de amne Nen ubi terminus Septemtrionalis est ipsius stagni hæc vero cum suis paludibus illi adjacet habens in fine piscuarium unum quod dicitur Ethemuthe in orientali parte sunt duo stagna quæ vocantur Wellepol et Trendemere Inter hæc stagna est aqua angusta duorum stadiorum longa quæ vocatur Trendemerebec habens in se duo piscuaria Est eciam ibi aqua angusta unius miliarii longa quæ dicitur Falet habens in se unum piscuarium In illa parte inter Wittelesmere et Kingesdelf ubi terminus est orientalis est spacium paludis trium miliariorum in latitudine habens in se angustam aquam quæ vocatur Thescuf et silvam quæ dicitur Ragreholt In australi vero parte illius est aqua angusta trium stadiorum longa quæ vocatur Schelfremerebec habens in se duo piscuaria in cujus fine est stagnum quæ vocatur Schelfremere habens ad suam australem plagam aquam angustam quæ vocatur Ubbemerelade dimidii miliarii longa In cujus eciam capite id est in fine stagni est unum piscuarium Ad cujus aquæ medietatem in longitudine est locus e contra in palude qui vocatur Alduuines baruue ubi australis est terminus In occidentali autem parte illius est aqua angusta duorum stadiorum longa quæ vocatur Trendemerebeke habens in se unum piscuarium ln cujus fine est stagnum quod dicitur Westetrendemere Sunt in illa parte eciam aquæ quarum nomina sunt Dreigmere Wellepol Withibuscemere Langemere Keninges et Musclemere Est eciam ibi aqua unius miliarii longa usque ad terram de Opbec vocata habens in se unum piscuarium in huius aquæ fine est terminus occidentalis paludum et aquarum ad Witelesmere pertinencium Cum terris quoque et mansionibns quæ jacent in australi parte Schælfremere et cum infra septa undique palude usque ad Medeshamstede et de Medeshamstede usque ad Welmesforde et de Welmesforthe usque ad Clive et inde ad Eston et de Eston ad Staunforde et sic totam illam partem villæ de Staunforde quæ est versus Medeshamstede circa pontem cum terris et Molendinis eidem parti adjacentibus Et cum Ecclesia sancti Martini et cum Ecclesia Omnium Sanctorum Monasterium sancti Michaelis cum omnibus ad idem Monasterium pertinentibus et sic de Staunforde sicut aqua currit ad supradictam Northburgam Concedimus etiam præfato monasterio de Medeshamstede Abbati et Monachis ibidem Deo servientibus Villam de Wermington cum Ecclesia et Molendino et cum omnibus pertinenciis suis Villam de Undale Aiston et Chirchefelde cum Ecclesia et Capella et Molendino et cum Bercaria de la Bigge et terris et pascuis et boscis circumjacentibus et Villas de Stoke Benifelde Glapthorn et Cotherstoke cum omnibus suis pertinenciis cum Mercato de Undale et Theoloneo cum omni libertate donamus Hundreda eciam sua quæ Ett hundred vocantur cum omnibus suis libertatibus Villam de Stanewigge cum Ecclesia et Molendino et cum omnibus pertinenciis suis Villam vero de Irtelingburge cum Ecclesia et Molendino et cum omnibus pertinenciis suis Ketteringge cum Ecclesia et Molendino et cum omnibus pertinenciis suis Cotingham cum Ecclesia et Capella de Carleton eidem Ecclesiæ adjacenti cum molendinis et omnibus appendiciis suis Pittelle cum Ecclesia et Molendino et cum omnibus pertinenciis suis In villa de Norhamtonne sexdecim mansuras cum omnibus appendiciis suis Quandam vero modicam numinis mei particulam decem videlicet mansas in illo loco qui dicitur Ollanege Quadraginta vero terræ illius manentes ubi Hogh nuncupatur ad Hebureahge insulam pertingentes prædicto Monasterio de Medeshamstede Christique familiæ ibidem in propriam pro domino possessionem obtulimus Concedimus insuper beato Petro in hoc loco de Me[de]shamstede has terras et possessiones cum omnibus rebus ad eas pertinentibus Hoc est terram de Hoveden Bredun Hrepingas Cedenac Swynesheved Heanbirig Lodeshale Scuffanhalch Costesforde Stretteforde Wecelleburne Lusgerde Ethelhuniglonde Barchanig Langeledenham Wassingburge Binnington Cuningesburge et terram in Bernewelle In Leycestreschira Eston et membra eidem pertinentia videlicet Brimhirst et Prestegrave Draytun Glathestun cum Ecclesia et Capella et Molendino et villam de Langeton in Rotelandia Tynewelle et Ingeðorp cum Ecclesia et Capella et molendinis et cum omnibus appendiciis suis In Notinghamschira Colingham et cum Ecclesia et cum libertatibus regiis et Molendino et cum omnibus pertinentiis suis In Lincolnschira Fiskerton cum Ecclesia et Capella de Refham eidem æcclesiæ adjacenti et cum omnibus appendiciis suis Villam de Scotere et Scalðorpe cum Ecclesia et molendino et cum omnibus appendiciis suis In Scotton sex carucas terræ in Thorpe ii carucas in Iolthorpe dimidiam In Rismu dimidiam In Messingham iiii Carucas et vi bovatas In Malmiton ii carucas In Cletam i Carucam In Hibaldestowe i Carucam et quartam partem Ecclesiæ In Ragenildetorpe ii Carucas ii Carucas et dimidiam In Holm ii Carucas In Riseby dimidiam Carucam In villa de Walcote super Humbram vi Carucas In Alkebarue unam et totam Ecclesiam In Normanby unam Carucam In Alethorpe dimidiam carucam In Mustam unam Carucam et ii bovatas Et villam de Thurleby cum Ecclesia et appendiciis Et villam de Osgoteby cum omnibus pertinenciis suis Et Walcote juxta Trikingham et Breidesthorpe Rihale et Belmesthorpe Manthorpe et Carletun Et Quadaveringge in Hoylandia cum salinis et pascuis et omnibus pertinenciis suis In Huntingdonneschira villam de Fletton cum Ecclesia et Molendinis Et villam de Overton cum pertinenciis suis Et villam de Alewalton cum Ecclesia et Molendinis cum theoloneo Navium et cum omnibus appendiciis suis Mercatum vero in Medeshamstede constituimus singulare ut nullum aliud habeatur inter Staunforde et Huntingdon et ad idem damus ibidemque solvi jubemus totum sine ulla contradictione theoloneum et propter varia lucra corporalium et spiritualium utilitatum hoc Mercatum decrevimus illic celebrari et undique illic requiri quatinus et Dei ministri inde adjuventur propinquius et a concurrente populo inter terrena necessaria cælestia petantur subsidia dummodo per sancti Petri quæsita patrocinia et per missarum audita misteria secundum fidem cujusque ibi possint redimi diversarum offensionum debita Concedimus eciam prædictis Abbati et Monachis quod ipsi habeant francum plegium in omnibus dominiis suis in custodia sua et prohibemus ne aliquis de hoc se intromittat nisi ipsi et ballivi sui et prohibemus etiam ne aliquis præsumat emere absque eorum licencia in mercatis suis de Medeshamstede et de Undale nisi illi qui ostenderint quod inde libertatem habeant item præcipimus ut prædictum monasterium habeat omnes libertates et consuetudines quas regia potestas liberiores alicui ecclesiæ conferre potest Quare volumus et firmiter præcipimus quod prædicti abbas et successores ejus et monachi habeant et teneant omnia prædicta bene et in pace libere et quiete integre et honorifice in bosco et in plano in viis et semitis in pratis et pascuis in aquis et molendinis in piscariis in vivariis in stagnis et in mariscis et turbariis cum soka et saka et Tolle et Theem et Infangenthefe et utfangenthefe hamsoke grithbriche blodewithe murdro et Thesauro forstalle flemmeflethe Ordel et cum duello in omnibus dominiis suis et in omnibus locis et in omnibus causis quæ sunt vel esse possunt Præcipimus eciam quod ipsi et dominia sua sint libera et quieta ab omni Scotto et Geldo et ab omnibus auxiliis Regum vicecomitum et omni Ministralium suorum hidagio et Danegeldo et Schiris et Hundredis et placitis et querelis Wardepeny et Boroupeny et lestage Wrec et ab omnibus operibus Castellorum Parcorum Poncium et de clausturis et ab omni Careio et summagio et Navigio et regali domorum ædificatione et omnimoda operatione et silvæ eorum ad prædicta opera vel ad aliqua alia nullo modo capiantur Præcipimus etiam quod prædictum Monasterium et dominia sua sint libera et quieta ab omni dominacione exactione comitum Baronum Vicecomitum et Ministralium suorum et prædicti abbas et monachi homines et omnia dominia sua sint quieta ab omni theoloneo in omni foro et in omnibus Nundinis et in transitu viarum poncium et portuum maris per totum regnum nostrum in Anglia et omnia Mercata sua sint similiter quieta et hoc super forisfacturam nostram Item catalla furium Mercieque ex Murdro et aliis forisfacturis quibuscumque contingunt quantum ad sua dominia sint Hæc inquam omnia licet parva ita concedo ut ego regaliter tenui vel ab aliis effici libera quatinus ab omni servitute absoluta in proprias tantum expensas liberrima possideat æcclesia tanquam regina non tanquam famula Inter has donationes et sanctiones venerabilis pater monasterii Saxulfus habens monachos anachoreticæ conversacionis amatores suggessit michi cum nonnullis fratribus velle Dei quidem nutu et nostro assensu monasterium in ipsa subjacente heremo cum heremiticis cellulis in honore Dei genitricis construere in loco qui jam nomen accepit Ancarig quatinus ibi vel cænobitæ pro anachoritis vel anachoritæ pro cænobitis divina pace possent conversari quibuscum ego quod semel inquam vobis perpetuavi eciam si ad alios vestros usus converteretis non habuissem contradicere quanto magis cum id proposueritis in edificationem Ecclesiæ et in Augmentationem Religionis divinæ immo ego faveo et laudo ut perficiatur eo loci hæc bona et laudabilis [voluntas] vestra juxta vestram ditionem in domino Hæc nobis beato Petro principante principalis in sua regione et specialius Romana sit ecclesia hic quæramus ipsum patronum qui Romæ non possumus Non decet immo non expedit nobis ut hæc serviat quæ fide ipsius Petri Christo regaliter desponsata est Reges gencium ait dominus Petro a quibus accipiunt tributa a filiis an ab alienis Ab alienis inquit Petrus Ergo liberi sunt filii dicit dominus Ergo et a nobis sit libera hæc Regina mater cum filiis suis ministris Dei nostri ut dimissis hiis quæ Regis erant tota libertate quæ sunt Dei Deo reddant Alia quoque Monasteria quæ Dei famuli Saxulfi instancia assurgunt cum aliis Ecclesiis finitimis quæ deinceps generantur Huius primævæ matris visceribus fovenda et educanda pignora commendamus quatinus Christiana religio nostris primum temporibus nostrum regnum ingressa ubique propagetur confirmetur perpetuetur Hanc oblationem nostram beatissime pater Deusdedit apostolica manu tua obsecro perhenniter corroborari qui successor legacionis fidei beati Gregorii et propagator Ewangelii pacis protodoctoris nostri Augustini sextus ab ipso beato Augustino apostolicus vicarius præsides ecclesiæ Dorobernensis Tu quoque mi frater Ethelrede et vos sorores piissimæ Kyneburga et Kyneswitha pro mutua animarum nostrarum redemptione huic Testamento nostro testes optimi ut primus condigniores conscribite Precor eciam omnes successores meos sive filii sive fratres sive externi Reges successerint ut hoc nostrum pactum ita servent inviolatum sicut volunt recipere rectitudinis præmium et evadere rapacitatis supplicium Quisque autem benivola mente hanc nostram donationem et elemosinam amplificare satagerit in hoc præsente sæculo vitæ illius prospera fæliciter augeantur et æternæ vitæ gaudia æterna succedeant Si quis igitur diabolica illectus pravitate hoc donum in aliud quam quod constituimus pervertere molitus fuerit maneat æternaliter retrusus inter flammivomas æstuantis gehennæ incorrupciones lucubre sibi solium vendicans inter tres nefandissimos proditores Christi Judam Annam et Caiapham et in Satanæ faucibus maneat deglutiendus [et] omnium infernalium morsibus carnificum sine fine laceretur nisi hic digna satisfactione emendare curaverit quod contra nostrum Decretum inique commisit Huius confirmacionis isti testes subscribuntur + Ego Uulfhere Rex cum sociis Regibus et patribus ac Ducibus hoc Testamentum donacionis meæ præsente apostolico patre nostro Deusdedit confirmavi + Ego Oswius Rex Northanhumbrorum amicus Abbatis Saxulphi immo Ecclesiæ Dei debitus adjutor laudavi + Ego Sighere Rex voluntarie immo Christianæ fidei recenti perceptione Regi Uulfhero subjectus concessi + Ego Gibbius Rex simili gratia devotionis ac nova industria baptismatis eundem Uulferum habens prælatum subscripsi + Ego Ethelredus frater Regis cum eodem consensi + Ego Kyneburga soror Regis amplector + Ego quoque soror Regis Kyneswitha favi + Ego Dorovernensis Ecclesiæ Pontifex Deusdedit annui + Ego Itamar Rofensis Episcopus corroboravi + Ego Wyna Lundoniensis Episcopus subnotavi + Ego Jerumannus Merciorum Episcopus approbavi + Ego Tuda episcopus aspiravi + Ego Wilfridus presbyter famulus Ecclesiarum et bajulus Evangelii Dei in gentes affectavi + Ego Eoppa presbyter missus a Rege Uulfero legatione Dei convertendi gentes in Whit benedixi + Ego abbas Saxulfus sæpedicti Monasterii conclamavi + Signum Immine principis + Signum Eadberhti principis + Signum Herafridi principis + Signum Whitberti principis + Signum Abonis principis + Signum Æðilbaldi ministri + Signum Brordani ministri + Signum Walberti ministri + Signum Ealhmundi ministri + Signum Fredegysi ministri Cum cæteris optimatibus ac Ministris Regis hæc collaudata sunt Sancitum est hoc privilegium Anno dominicæ Incarnationis Sexcentesimo Sexagesimo quarto Uulferi Regis septimo Deusdedit Nono quod nullius insana et punienda cupiditas violet + Wulfhere dei beneficio rex [] de meo aliqua addere
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter