utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03500002

Charter Number: 03500002
Cartulary Title: Charters of Peterborough Abbey
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0680
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): eSawyer (S 72) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 72)
map View Map
Charter:
+ Gloriosissimo filio regi Merciorum Æðelredo fratribus quoque et coepiscopis Theodoro Dorobernensi et Saxulfo Mediterraneorum Anglorum vel Merciorum episcopo cæterisque consacerdotibus Agatho servus servorum Dei in domino salutem Dominus regnavit exultet terra lætentur insulæ multæ reges terræ et omnes populi et cætera omnia laudent nomen domini quia exaltatum est nomen ejus solius Gratia domini nostri Jhesu Christi regis omnium sæculorum fæliciter cotidie adimpletur hæc prophetica exhilaratio quando reges et gentes orbis terrarum et præcipue juxta divinum oraculum reges insularum multarum adorant et colunt ipsum Jhesum Christum unicum dominum et regem suum unde etiam sanctum nomen ejus specialius benedicimus quod vos præcellentissime fili cum vestris piæ memoriæ fratribus non solum dampnosa sculptilia dæmoniorum cum paternis erroribus exterminantes verum salvatorem agnovistis et veræ divinitatis effecti estis cultores verumetiam ad vertendos subjectos vobis reges et populos fidei balteo ut boni ministri Christi vos accinxistis Cumque in æcclesiis et baptisteriis extruendis quibus populus adquisitionis Dei multiplicetur devote laboretis hanc caritatis vestræ flagrantiam familiarius amplectimur quod de æcclesia beati Petri quam a Deo primitivam abbatiam censetis in regione vestri imperii quæ est Mediterraneorum Anglorum in loco qui appellatur Medeshamstede præclaram tam benevola vota nobis regia scilicet legatione mandaveritis Hanc quippe ut perhibetis antecessores vestri et fratres Christianissimi per venerabilem virum nuper abbatem nunc sacerdotem Saxulfum regaliter condidere et amore beati Petri præcipue coluere hanc regia largitate necnon et libertate regia cum privilegii descriptionibus gloriosius extulere hanc et vos clarissimi filii non minori fervore regalis industriæ vultis Romana et apostolica auctoritate contra omnes impetus procellosi mundi perpetuo muniri immo etiam quantum est in vobis prompta vestri benevolentia Romanam et apostolicam eam facere ubi beatum Petrum nobis quidem corpore vobis vero spiritu semper præsentem possideatis ubi et a vobis et a toto regno vestro ac si Romæ requiratur et piis veneretur votis fidelium Apparet nimirum vos esse intimum filium huius quæ totius orbis mater est principalis æcclesiarum et ipsum ejus præsidium affectare patronum qui clavigeri potestate vobis aperiat regna cælorum Quapropter non solum voluntarie sed et maxime gratias agentes annuimus piæ vestræ petitioni quatinus prædicta æcclesia in Medeshamstede sicut regia auctoritate regia ita apostolica confirmatione sit apostolica sit ab omni servitute sæculari libera ita videlicet ut quemadmodum vos dictastis nec rex nec episcopus nec præses aliquis abbati ipsius post electionem æcclesiæ et regis assensum quicquam terreni oneris injungat non census non tributum non militia non aliqua unquam servitutis occasio de omnibus rebus ad ipsam æcclesiam pertinentibus vel in magno vel in minimo ab ullo exigatur quatinus sub rege suo defensore non tyranno libere Christo soli deserviat Episcopus quoque dioceseos non typo prælationis sed officio caritatis huic se impendat abbatemque ipsius ac si Romanum legatum et comministrum evangelii habeat et secundum sibi socium æstimet non subjectum Nullum vero potentatum in hoc monasterium præripiat nec ordinationem ibi nec quodlibet officium sine abbatis favore arroget sed neque ab ipsius intimis et peculiaribus locis aut parochiis vel in omni privilegio ipsius juris quicquam præter ejusdem abbatis assensum accipiat vel faciat ne qua scilicet abusione pacem perturbet gregis dominici quales scandalizare est cum mola asinaria in profundo dimergi Ubi autem electus ab ipsa congregatione abbas ordinandus erit ab archiepiscopo Dorobernensi Romani pontificis vicario aut a quo ipse modo inefficatior jusserit rege favente ordinetur nec parochianus pontifex sive ipse sive aliquis alius prædicta dumtaxat auctoritate ordinaverit quicquam in eum præter fraternitatis obsequium præripiat Hanc autem æcclesiam cæteris imperii vestri monasteriis quæ modo assurgunt vel deinceps in omnem posteritatem nascentur tanquam religionis primicias excipimus quatinus apostolica gratia suique Petri vestræque promotionis prærogativa præstet cæteris a Tamense fluvio in aquilonem sicut et orta perhibetur mater primaria abbas quoque ejus aliquis arctoæ plagæ prior habeatur et in omnibus conventibus anterior sedeat ita duntaxat ut ad sacræ fidei religionis caritatis et concordiæ compaginem loco primogeniti et vice Romana affectuose præluceat confratribus non imperet sed et in aula regia et regalibus consiliis sicut et monasterii præstantial audamus ut primus vel inter primos adhæreat et exemplo Saxulfi omnes successores opportune seu importune regem frequentent religiosa conversatione a terrenis revocent ad cælestia erigant ad pietatem ad justitiam ad Dei cultum hortatu crebro accendant Hanc quoque ad vestrum votum non solum voluntarie verumetiam necessarie concedimus benedictionem huic apostolicæ æcclesiæ quatinus tam vos quam cæteri populi vestri imperii totius quoque Britanniæ sed et proximorum regnorum nationes quicumque vel viæ longinquitate vel varia necessitudine præpediti Romæ beatum Petrum in urbe sua revisere non sufficitis hic eum spiritu vobis cohabitantem plena fide requiratis hic vota persolvatis hic absolutionem peccatorum et apostolicam benedictionem per ipsum ligandi ac solvendi principem fideliter speretis et justa desideria cum precibus exaudiri ac cæli januam vobis aperiri credatis Hæc igitur et c[ætera] quæcumque sunt tam a vobis quam a fratribus et antecessoribus vestris huic monasterio in æternam libertatem hæreditatemque perpetuam donata ac privilegiorum sanctionibus perenniter commendata quæcumque etiam in posterum aut a vobis aut a successoribus vestris vel a quibuslibet personis usque in finem jure tradentur omnia scilicet secundum vestram postulationem apostolica beati Petri auctoritate confirmamus et ita hæc observanda ab omnibus regibus et principibus Britanniæ contestamur sicut ipsum cæli janitorem timent offendere Si quis autem hæc in aliquo quod absit violare præsumpserit cujuscumque potestatis aut ordinis sit excommunicatorio ipsius sancti Petri gladio nisi emendaverit excidatur Qui vero custodierit quique res æcclesiæ amplificare maluerit ipsius clavigeri gratia suscipiatur et sicut infernus raptoribus ita defensoribus ejus paradisus aperiatur Huic ergo definitioni regia dignitas vestra ut vestram majestatem decet indelebiliter subscribat Tua quoque devotio reverentissime frater Theodore quem tam Græcis quam Romanis institutionibus atque eruditionibus præstantissimum in lucem totius Britanniæ beatæ memoriæ Vitalianus prædecessor meus destinavit hanc quæso regiam et apostolicam sæpedictæ æcclesiæ libertatem vobiscum corroborare et omnem perversorum injuriam divina animadversione recidere satagat sed et cætera aquilonalia a Tamense monasteria hoc sibi cum abbate suo paterna auctoritate præstare unanimi corpore foveant Similiter et tua caritas frater Saxulfe sicut et obnixe petisti hanc confirmationem perseverabiliter cum coepiscopis et amicis subscribi ut videlicet nec tu nec quisquam successorum episcoporum quicquam huius æcclesiæ usurpet præter abbatis præsidentis voluntatem ne qua contentionis oriatur occasio Sic vos omnes cum vestro rege filio nostro karissimo in pace custodiat Dei gratia Hoc privilegium a sancto papa Agathone assentiente concilio centum xxv episcoporum per reverentissimum episcopum Wilfridum destinatum Ego Æðelredus Dei dono rex anno domini dclxxx meique regni vi suscipiens approbante etiam domino archiepiscopo Theodoro cum concilio celebrato in campo Estfeld tam gratanter regali subscriptione confirmo quam ipse desideriosus in hoc exactor extiti ut scilicet dilectum nobis monasterium beati Petri in Medeshamstede per industriam spiritualis patris nostri Saxulfi alienigena carnis genitore præeunte benignissimæ memoriæ fratres mei Peada regaliter instituit Wlferus regali opulentia et privilegio principaliter nobilitavit ego quoque tam pro meæ animæ quam ipsorum fratrum salute necnon et pro sacratissimis sororibus meis beatissimæ scilicet memoriæ Kyneburga et quæ adhuc superstes sacrata Christo virginitate deservit Kyneswida et rebus augere et divina auctoritate munire curavi Proinde trado beato Petro in hoc loco Medeshamstede has terras et possessiones cum omnibus rebus ad eas pertinentibus hoc est Bredune Hrepinges Cedenac Swinehafed Heanbyrig Lodeshale Scuffanhalch Costesford Stratford Watelleburne Lusgard Ædelhuniglond Bardunig Hæc inquam beato Petro regaliter habita regaliter concedo habenda in perpetuam hæreditatem atque liberrimam æcclesiæ proprietatem obsecrans per ipsum Apostolorum principem et per apostolicam sententiam præsumptam ne quis unquam succedentium tam de hiis quam de omnibus rebus ad ipsam æcclesiam appendentibus quicquam detrahat Quod si quis fecerit omnibus episcopis dampnantibus et hiis præsentialiter subscribentibus apostolico gladio animadvertatur + Ego Theodorus Romana legatione in hos fines terræ destinatus et licet indignus vice beatæ memoriæ Augustini Dorobernensi cathedra inthronizatus juxta apostolicum papæ Agathonis mandatum privilegium monasterii Medeshamstede subscriptione nostra confirmo cujus inviolatores dampno et excomunico defensores vero gratifico et benedico + Ego humilis Saxulfus regali beneficio ejusdem monasterii fundator ita ipsius in omnibus libertatem et prærogativam corroborare gaudeo sicut ei specialius optima omnia cupio ut nichil usurpem vel de rebus vel officiis ipsius monasterii præter voluntatem et postulationem abbatis nec ego nec successores mei ego quoque omnem violentiæ abusionem anathemate hinc excludo + Ego Wilfridus apostolico favore repetens sedem Eboracensem testis et relator huius sanctionis votivæ assentior + Ego Ostrich regina Æðelredi regis prompto animo hiis annuo + Ego Adrianus apostolicus legatus et comes et suffraganeus reverentissimo Theodoio hæc approbo + Ego Johannes Romanus legatus conlaudo + Ego Putta Rofensis episcopus ultro subscribo + Ego Waldhere Lundoniensis episcopus confirmo + Ego abbas Cuðbaldus ejusdem monasterii Medeshamstede successor venerabilis Saxulfi speciali amore amplector ut quisquis hæc servaverit valeat quisquis prævaricatus fuerit quod absit omnium episcoporum ac sacerdotum excommunicatione dispereat Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter