utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03500005

Charter Number: 03500005
Cartulary Title: Charters of Peterborough Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0844 - 0848
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 197) eSawyer (S 197)
map View Map
Charter:
+ In nomine almi agyæ sophiæ Qui monarchiam mundi tocius ac celsitudinem cælorum abditamque profunditatem turgentis oceani in altis et in imis omnia cum suo majestatis imperio Qui in primordio mundi creavit et nunc in ævum gubernat et regit summus pater omnipotens Deus Status huius mundi in velocitate deficiet et rotunda sæculorum volubilitas facesset sic alternando creaturarum qualitas decrescit sic mutando mortalis vitæ fragilitas fatescit De qua miserrima humani status vicissitudine Æcclesiastes cælesti afflatus spiritu competentem protulit sententiam Generatio inquid venit et generatio vadit alii nascuntur et alii moriuntur Ita universa divitiarum facultas et temporalis gazæ possessio quam præcessorum anxia sollicitudo per indefessa laborum emolumenta lucratur proh dolor incertis heredibus interdum optatis interdum exosis relinquitur Quemadmodum psalmista inprovidam humani generis socordiam conquerens increpitet Thesaurizat et ignorat cui congregat ea Ideo sunt omnes nostras serie et sermocinationis litterarum apicibus confirmandos ne unquam ullo oblivione tradantur sed perpetua memoria servantur Quicquid reges ac præcedentes patres firmiter constituerunt Qua de re ego Berhtwulfus divino fultus suffragia rex Merciorum cum consensu et consilio principum ac magistratuum Mercianorum gentis donans donabo venerabili abbati Æanmundo et ejus familiæ sanctæ congregationis Breodunensis monasterii istam libertatis gratiam illius monasterii Æt Breodune mihi et omnibus Mærcis tam pro Deo quam pro sæculo in eleemosinam sempiternam Id est ut sit liberatum et absolutum illud monasterium ab illis causis quas cum feorme et eafor vocitemus Tam a pastu ancipitrorum meorum omnium quam etiam venatorum omnium vel a pastu equorum meorum omnium sive ministrorum eorum Quid plura ab omni illa incommoditate Æfres et cum feorme nisi istis causis quas hic nominamus Præcones si trans mare venirent ad regem venturi vel nuntii de gente Occidentalium Saxonum vel de gente Norþanhymbrorum si venirent ad horam tertiam diei vel ad medium diem dabatur illis prandium si venirent supra nonam horam tunc dabatur eis noctis pastum et iterum de mane pergent viam suam Ob huius ergo rei gratiam Ipse vero supradictus Eanmund abbas ac illius supranominata familia Æt Breodune ad commercium huius libertatis cum testimonio obtimatum gentis Merciorum dederunt Berhtuulfo regi Merciorum clxxx mancupas in auro puro et terram xv manentium in duabus locis Æt Stanlege et Æt Bellanforde Ut ista libertatis gratia cum Dei testimonia et omnium sanctorum in cælo et eorum homiuum in terra qui Dei præcepta custodiunt et tremendum diem judicii metuunt et honorem sanctæ crucis Christi colunt ac illorum baptismatis donam firmiter perenniterque firmata nullo hlominum interdicente sed Deo faverte ac angelis ejus stabilis permaneat tamdiu fides Christiana ac baptismum Christi apud Anglorum gentem in Brittannia maneat Insuper etiam ego Humberht princeps optinebam a domino meo Berhtuulfo regi Merciorum cum consensu optimatum illo abbati Eanmuudo et familiæ illius supradicto on Breodune hanc libertatis gratiam pro eorum venerali pecunio quod milli impendebant in uno vaso prætiosa potatoria quod fuit de nobile geuere pulchraliter factum et ex parte cum auro ornatum Hoc est ut sit illud monasterium on Breodune liberatum et absolutum ab omnibus causis magnis vel modicis notis ac ignotis quæ mihi aut principibus Tonsetorum unquam ante ea pertinebant ex illo mouasterio tamdiu voluerit Deus ut baptismi gratia et recta fides cum regibus ac principibus Christianis in populo fideli firmiter fideliterque permaneat in ævum Et ut memoria regis Beorhtuulfi ac Humberhti principis et omnium optimatum gentis Merciorum in eorum sacris orationibus diebus ac noctibus memoretur et nullus homo alicujus personis rex aut princeps magnis sive modicis in aliquo tempore diabolica potestate fretus per tirannicam phylargiriam vel gastrimargiam hanc nostram statutionem fringere præsumat sed semper stabilis et indiscussa hæc donatio conservetur inperpetuum et ut merita ac elemosinas nostras ante Deum florescant ac nomina nostra coram throno domini scribentur in libro viventium amen Hæc scedula scripta est anno dominice incarnationis dcccxliiii Indictione vero xi in venerabili monasterio primum Æt Hrypadune et iterum karaxata atque confirmata fuit cum ista testimonia quorum subter nomina notata sunt Ego Berhtuulf domino disponenti rex Merciorum hanc nostram divi et meam donationem mihi et omnibus Mercis in elemosinam sempiternam firmiter donabo atque cum signo sanctæ crucis consignabo Ego Seðryð regina consensi et subscripsi Ego Tumberht episcopus consensi et subscripsi Ego Ciolred episcopus consensi et subscripsi Ego Berhtred episcopus consensi et subscripsi Ego Alchun episcopus consensi et subscripsi Ego Cuþuulf episcopus consensi et subscripsi Ego Eanmund abbas consensi et subscripsi Ego Withred abbas consensi et subscripsi Signum Muceli principis Signum Humberhti principis Signum Æthelhardi principis Signum Aldberti principis Signum Dudan principis Signum Sigredi principis Signum Wiglafi principis Siguum Muceli principis Signum Ælfstanis principis Signum Hunstanis principis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter