utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03500013

Charter Number: 03500013
Cartulary Title: Charters of Peterborough Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Privilege
Date: 0972
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 787) Anglo Saxon Charters (S 787) British Library - Add MS 39758 (f196r) British Library - Harley Roll Z 17 (f1r)
map View Map
Charter:
Gratia domini nostri Jesu Christi regis omnium sæculorum omnia suo nutu distribuentis regna terrarum et rerum moderantis habenas Ego Edgarus sub ipso sydereo rege præsidens regno magnæ Britanniæ sæpe petitionem venerabilis et Deo dilecti pontificis Æthelwoldi super stabilitate ecclesiarum quarum ipse est infatigabilis instructor accepi maxime autem super antiqui monasterii restitutionem ac libertatem quod primitus Medeshamsted modo Dei adjutorio ac sua nostraque instantia restauratum Burch appellatur quod scilicet quadam prærogativa gratiæ sancti Petri ac pristinæ nobilitatis eminentius diligit recolens enim illud a pristinis regibus Wulfero necnon Aethelredo aliisque successoribus magnifice ditatum et regalibus privilegiis fortissime stabilitum sed ab externo paganorum exercitu destructum hic Dei sapiens architectus magno zelo domus Dei studuit reparare et acquisitis et redemptis undique rerum possessionibus cum nostra regali donatione prout potuit amplificavit Ego itaque per gratiam sancti Petri tantique patris charitatem atque animæ redemptionem concedo gratantissime istud sanctum et apostolicum cænobium in perpetuum esse liberum ab omni sæculari causa et servitute ut nullus ecclesiasticorum vel laicorum super ipsum vel ipsius abbatem ullum unquam habeat dominium sed ipso abbate cum subjecta Christi familia in pace Dei et superni janitoris Petri patrocinio istud regente ac rege in omnibus necessitatibus adjuvante ab omni mundiali jugo tam securum æternaliter consistat quam liberum ab episcopali exactione et inquietudine ex apostolica libertate et reverendissimi archiepiscopi nostri Dunstani autoritate cum suis appendiciis id est Dodethorp et Aege et Pastone perpetuo maneat absolutum villam quoque Undale cum toto jure adjacentium villarum quod Cathtahundred anglice nominatur et cum mercato ac telonio ea prorsus libertate donamus quatenus nec rex nec comes nec episcopus præter Christianitatem attinentium parochiarum nec vicecomes nec ulla unquam major minorve persona ulla dominatione occupare ne de ipsa villa Undale ubi legitime consedere debet in alium locum transferre ullatenus præsumat sed tam abbas prædicti cænobii illud cum suis causis et legibus totum in sua potestate liberrime teneat et quando vel in quo loco sibi placuerit sine ulla contradictione sedere faciat Item terras nostro adjutorio vel dono vel optimatum meorum per præfatum episcopum eidem monasterio adjectas quæ hic ex parte titulantur id est Barwe Wermington Ege Thorp et Dodisthorp ac unum monetarium in Stawmford in perpetuam libertatem concedimus Sint ergo tam istæ villæ quam cæteræ omnes quæ ad ipsum monasterium pertinent cum universis rebus et rationibus suis et totum quod appellatur sacha et socne ab omni regali jure et ab omni sæculari jugo in æternum liberæ et in magnis et in minimis in silvis campis pascuis pratis paludibus venationibus piscationibus mercationibus teloneis omnium rerum procreationibus Dei beneficio provenientibus concedimus etiam partem stagni quod dicitur Wiclefmere per episcopum Athelwoldum acquisitam cum omnibus scilicet aquis piscariis stagnis et paludibus attinentibus usque ad hos terminos circumjacentes quorum septentrionalis est ubi primum intratur merelade de amne Nene orientalis ad Kingesdesi australis ad Aldwines Barwe qui locus est in palude contra medietatem viæ Ubbemerelade occidentalis ubi aqua de Oxbethe finitur ad terram quæ omnia antiquitus ad illud sacrosanctum monasterium multo longius et latius pertinuisse probantur Mercatum quoque constituimus in Burch singulare ut nullum aliud habeatur inter Staunford et Huntndune et ad illud damus ibidemque persolvi jubemus totum sine ulla contradictione thelonium regis quod jacet ad Hundred de Normannescros et de Wiclefmere sicut merelade venit ad aquam de Nene et inde sicut aqua currit ad Welmesford et de Welmesford usque ad Staunford et de Staunford juxta cursum aquæ usque ad Croyland et de Croyland usque ad Must et de Must usque ad Kingesdesi et inde usque ad prædictam aquam de Weclefmere propter varia quippe lucra et corporalium et spiritualium utilitatum hoc mercatum decrevimus illic celebrari et undique illud requiri quatenus et Dei ministri inde adjuventur propinquius et a concurrente populo Christiano inter terrena necessaria cælestia petantur subsidia dummodo per sancti Petri quæsita patrocinia et per missarum audita misteria secundum fidem cujuslibet ubi possint redimi diversarum offensionum debita porro decedente abbate de eadem congregatione fratres successorem devotum eligant et regis favore ordinetur Hanc igitur totius abbathiæ tam in longinquis quam in proximis possessionibus regificam libertatem ab omnibus approbatam excepta moderata expedicione et pontis arcisve restauratione sategimus per ipsum devotissimum huius descriptionis autorem Athelwoldum a sede Apostolica Romanæ Ecclesiæ juxta primitivam ejusdem monasterii institutionem perpetuo corroborare quam quicumque in aliquo violare præsumpserit ipsius summi præsidis Petri et Romanæ hierarchiæ omniumque sanctorum ordinum animadversione in infernum æternaliter damnetur qui vero provexerit et defensaverit in sorte electorum Dei remuneretur sancitum est hoc privilegium anno dominicæ incarnationis CMLXX terrenique imperii mei anno decimo quod his probatis testibus cum sanctæ crucis indicio subnotatur juxta meam subscriptionem + Ego Edgarus totius Albionis rex hoc privilegium cum signo sanctæ crucis confirmavi + Ego Dunstanus Dorobornensis archiepiscopus hoc idem cum trophæo agiæ crucis corroboravi + Ego Oswaldus Eboracensis ecclesiæ archiepiscopus subscripsi + + Gratia domini nostri Jhesu Christi regis omnium sæculorum omnia suo nutu distribuentis regna terrarum et moderantis habenas rerum Ego Eadgar sub ipso sidereo rege præsidens regno magnæ Brittanniæ sæpe petitionem venerabilis et Deo dilecti pontificis Adeluuoldi super stabilitate æcclesiarum quarum ipse est infatigabilis constructor accepi maxime autem super antiqui monasterii restitutione ac libertate quod primitus Medeshamstede modo Dei adjutorio ac sua atque nostra instantia restauratum Burch appellatur quod scilicet quadam prærogativa gratiæ sancti Petri ac pristinæ nobilitatis eminentius diligit Recolens enim illud a pristinis regibus Wlfere necnon Æthelredo aliisque successoribus magnifice ditatum et regalibus privilegiis fortissime stabilitum sed ab externo paganorum exercitu destitutum hic Dei sapiens architectus magno zelo domus Dei studuit reparare et acquisitis ac redemptis undique rerum possessionibus cum nostra regali donatione prout potuit amplificare Ego itaque pro gratia sancti Petri tantique patris caritate atque animæ meæ redemptione concedo gratantissime illud sanctum et apostolicum cænobium inperpetuum esse liberum ab omni seculari causa et servitute ut nullus æcclesiasticorum vel laicorum super ipsum vel super ipsius abbatem ullum unquam habeat dominium sed ipso abbate cum subjecta Christi familia in pace Dei et superni janitoris Petri patrocinio illud regente ac rege in omnibus necessitatibus adjuvante ab omni mundiali jugo tam securum æternaliter persistat quam liberum Sed et ab episcopali exactione et inquietudine ex apostolica libertate et reverendissimi archiepiscopi nostri Dunstani auctoritate cum suis appendiciis id est Doddesthorp et Ege et Pastune perpetuo maneat absolutum Villam quoque Undale cum toto jure adjacentium quod Eahta hundred Anglice nominatur et cum mercato ac theloneo ea prorsus libertate donamus quatenus nec Rex nec comes nec episcopus preter christianitatem attinentium parochiarum nec vicecomes nec ulla umquam major minorve persona ulla dominatione occupare nec de ipsa villa Undale ubi legitime consedere debet in alium locum transferre ullatenus presumat sed tantum abbas predicti cenobii illud cum suis causis et legibus totum in sua potestate liberrime teneat et quando vel in quo loco sibi placuerit sine ulla contradictione sedere faciat Item terras nostro adjutorio vel dono vel optimatum meorum per prefatum episcopum eidem monasterio adjectas quæ hic ex parte titulantur id est Baruue Wermingtun Æsctun Kyteringas Castra Eilesuurthe Waltun Witheringtun Ege Thorp et unum monetarium in Stanforde in perpetuam libertatem concedimus Sint ergo tam iste villæ quam ceteræ omnes quæ ad ipsum monasterium pertinent cum universis rebus et rationibus suis et toto quod apellatur saca et socne ab omni regali jure et ab omni sæculari jugo in æternum libere et in magnis et in minimis in silvis campis pascuis pratis paludibus venationibus piscationibus mercationibus theloneis omnibusque rerum procurationibus Dei beneficio provenientibus Concedimus etiam dimidiam partem stagni quod dicitur Witlesmere per episcopum Adeluuoldum acquisitam cum omnibus scilicet aquis piscuariis stagnis et paludibus attinentibus usque ad hoc terminos circumjacentes quorum septentrionalis est ubi primum intratur Merelade de amne Nen orientalis ad Kingesdelf australis ad Alduuines baruue qui locus est in palude contra medietatem viæ Ubbemerelade occidentalis ubi aqua deopbece finitur ad terram quæ omnia antiquitus ad illum sacrosanctum monasterium multo latius et longius pertinuisse probantur Mercatum quoque constituimus in Burch singulare ut nullum aliud habeatur inter Stanforde et Huntadune et ad illud damus ibidemque persolvi jubemus totum sine ulla contradictione theloneum hoc est primo de tota Witlesmere usque ad theloneum regis quod jacet ad hundred de Normannes cros et de Witlesmere sicut Merelade venit ad aquam Nen et inde sicut aqua currit ad Welmesforde et de Welmesforde usque ad Stanforde et de Stanforde juxta cursum aquæ usque ad Crulande et de Crulande usque ad Must et de Must usque ad Kingesdelf et inde usque ad prædictam Witlesmere Propter varia quippe lucra et corporalium et spiritualium utilitatum hoc mercatum decernimus illic celebrari et undique illud requiri quatenus et Dei ministri inde adjuventur propinquius et a concurrente populo inter terrena necessaria cælestia petantur subsidia dummodo per sancti Petrique sita patrocinia et per missarum audita misteria secundum fidem cujusque ibi possint redimi diversarum offensionum debita Porro decedente abbate de eadem congregatione fratres successorem idoneum eligant et regis favore ordinetur hanc igitur totius abbatiæ tam in longinquis quam proximis possessionibus regificam libertatem ab omnibus approbatam excepta modo rata expeditione et pontis arcisve restauratione sategimus per ipsum devotissimum huius descriptionis auctorem Adeluuoldum a sede apostolica Romanæ æcclesiæ juxta primitivam ejusdem monasterii institutionem perpetuo corroborare quam quicunque in aliquo violare presumpserit ipsius summi presidis Petri et Romanæ ierarchiæ omniumque sacrorum ordinum animadversione in infernum æternum damnetur qui vero provexerit et defensaverit in sorte electorum Dei remuneretur Sancitum est hoc privilegium anno dominicæ incarnationis DCCCC septuagesimo secundo meique terreni imperii anno sextodecimo quod his probabilibus testibus cum sanctæ crucis indicio subnotatur juxta meam subscriptionem Ego Eadgar totius Albionis basileus hoc privilegium cum signo sanctæ crucis confirmavi Ego Dunstan Dorovernensis æcclesiæ archiepiscopus hoc idem cum trophæo agyæ crucis corroboravi Ego Osuuald Eboracensis æcclesiæ archiepiscopus subscripsi Ego Adeluuold presul consignavi Ego Ælfstan episcopus favi Ego Athul pontifex consensi Ego Æscuui abbas non renui Ego Osgar abbas approbavi Ego Æthelgar abbas consensi Ego Ælfere dux Ego Ætheluuine dux Ego Brythnoth dux Ego Oslac dux Ego Ætheluuard minister Ego Eignulf minister Elfsi minister Ego Ælfuueard minister Ego Frythegist minister Ego Thured Ego Ulf Ego Wlfric Ego Osferth Ego Wlstan Ego Ringulf Ego Ælfstan Ego Æthelsig Ego Wlfeach Ego Æthelmund Ego Ælfelm Ego Thureferth Ego Frana Ego Frithegist Ego Eaduuardus rex Anglorum monarchiam regiminis tenens hoc decretum patris mei per deprecationem abbatis Aldulfi perenniter adfirmavi His testibus adjunctis quos supra nominavimus Ego Æthelredus Anglorum imperio sullimatus has donationes predecessorum meorum rogante abbate Kenulfo solidavi cum his testibus Dunstano et Osuualdo archiepiscopis Ego Cnut rex Anglorum Deo favente et Ælfsino abbate deprecante hoc privilegium cum meis optimatibus corroboravi Ego Eaduuardus Dei gratia rex Anglorum hoc testamentum antecessorum meorum postulante abbate Leofrico comprobavi et villam Fiskertune quam regina mea ipso abbate Leofrico instante per me dedit vel potius reddidit juri sancti Petri in Burch concedo liberam cum terris silvis et aquis et omnibus rebus pertinentibus Similiter de aliis terris id est Æstuna Flettuna Overtuna Aluuoltuna Osgotebi [] quæ meo tempore adjectæ sunt concedo eidem loco saca et socna et tol et teme testibus regina Æadgytha Stigando et Aldredo Archiepiscopis Haroldo et Tostino cum ceteris optimatibus meis Ego Willelmus Dei beneficio rex Anglorum petente abbate Brand istud privilegium in omnibus laudo et confirmo []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter