Charter Document - 03500014
Charter Number: 03500014
Cartulary Title: Charters of Peterborough Abbey
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0979
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 834) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 834)
View Map
Cartulary Title: Charters of Peterborough Abbey
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0979
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 834) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 834)
View Map
Charter:
Regnante in perpetuum domino nostro Iesu Christo Sacrae autem scripturae edicta fona catholicorum patrum nos ammonent ut memores simus quoniam quidem transeuntis mundi uicissitudo cotidie per incrementa temporum crescendo decrescit et ampliando minuatur crebrescentibusque repentinis uariorum incursuum ruinis uicinus finis terminus esse cunctis in proximo cernitur iccirco uanis ac transilibus rebus mansura coelestis patriae praemia mercanda sunt Hinc ego Æðelredus annuente altithrono Anglorum basileus caeterarumque gentium triuiatim persistentium gubernator et rector quandam modicam numinis mei particulam x uidelicet mansas in illo loco ubi dicitur Ollaneg cuidam mihi oppido fideli comitate atque consanguinitate coniuncto qui a gnosticis noto nuncupatur uocabulo Ælfere libens perpetualiter concedendo in aeternam haereditatem donabo quatinus uita comite hilariter possideat et post se quibuscumque uoluerit cleronomis liberaliter derelinquat Maneat igitur meum hoc immutabile donum aeterna libertate iocundum cum uniuersis quae deus coelorum in ipso telluris gramine ad usus hominum procreauit pascuis pratis atque siluis riuulorumque cursibus exceptis tribus expeditione et pontis arcisue constructione Si quis autem hanc nostrae munificentiae dapsilitatem uersutus deprauare temptauerit sciat se obstaculum irae dei incurrere et in ultimo examine coram Christo et angelis eius rationem reddere His limitibus praefatum rus undique circumcingitur Ðis sint ðara x hyda landgemære æt Ollanege Ærest on Calewan were andlang lace into halgan broce andlang broces to halgan welle of ðere welle to dene æccre of dene æcre andlang dene to þreo gemære of þrim gemærum on ecgan croft of ecgan crofte on ða dic andlang dices on ðone feld ðæt andlang wyrttruman on Hildes hlæw of Hildes hlæwe on ðone stan of ðam stane on ðone broc andlang broces inon Use andlang Use on Wilinford of ðam forde andlang Use to Kekan were of Kekan were andlang Use on Caluwan wer Scripta est haec scedula anno ab incarnatione domini nostri Ihesu Christi DCCCCLXXVIIII his testibus consentientibus quorum inferius nomina karaxata uidentur + Ego Æðelred rex ad confirmandum roborandumque hoc meum donum signum sanctae crucis impressi + Ego Dunstan Dorobernensis aecclesiae archiepiscopus consensi + Ego Osuuold Eboracensis aecclesiae archiepiscopus adquieui + Ego Æðeluuold Uuintoniensis episcopus confirmaui + Ego Ælfstan episcopus consensum dedi + Ego Ælfric episcopus + Ego Æscuuig episcopus dictaui + Ego Eadhelm episcopus + Ego Ælfstan episcopus solidaui + Ego Sigar episcopus + Ego Ælfheah episcopus annui + Ego Æðelsige episcopus + Ego Aðulf episcopus subscripsi + Ego Ælfstan episcopus + Ego Ðeodred episcopus + Ego Ælfhere dux + Ego Æðeluuine dux + Ego Æðeluuard dux + Ego Byrhtnoð dux + Ego Eaduuine dux + Ego Æðelmær dux + Ego Ðoreð dux + Ego Osgar abbas + Ego Æðelgar abbas + Ego Goduuine abbas + Ego Ælfuuold minister + Ego Ælfuuard minister + Ego Ælfric + Ego Æðelsige + Ego Ælfgar + Ego Æðelsige ministri