Charter Document - 03500018
Charter Number: 03500018
Cartulary Title: Charters of Peterborough Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1061 - 1066
Date Type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 1059) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1059)
View Map
Cartulary Title: Charters of Peterborough Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1061 - 1066
Date Type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 1059) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1059)
View Map
Charter:
+ Cum uniuersorum dominus et iudex dicit Iudicate pupillo defendite uiduam quanto magis nos oportet iudicare aecclesiae suae et in omnibus eius causas et iudicia adiuuare et ipsi testes adesse sine qua nec Christiani esse nec ad deum possumus pertinere Inter uarias etiam rerum mutationes necessaria sunt litterarum testimonia quae fideliter confirmant et repraesentant praeterita Quapropter ego totius Albionis rex Eaduuardus rogatus a uenerabili Leofrico abbate de Burch de quadam commodatione et conuentione terrarum quae coram me facta est annui ut huiusmodi carta fieret in testimonium et possessionem aeternam aecclesiae suae Igitur monachus Brand tres terras suas quas sub abbate Leofrico in propriam haereditatem monasterii sui acquisierat fratri suo Askytelo per conuentionem interim commendauerat unam Scottun quam de sua proprietate emerat alteram Scottere quam ei frater suus Siric donauerat tertiam Malmetun quam ei pater suus uiua uoce concesserat Conuentio autem talis fuit ut pro duabus prioribus pecuniam singulis annis quamdiu teneret persolueret pro Malmetun uero aliam terram nomine Ðorp post obitum fratris simul et suas recipere deberet Hanc conuentionem sic coram me et optimatibus meis approbatam ita cartae testimonio tam praesentibus quam posteris iussimus demonstrari ea uidelicet animaduersione ut nulla occasio mali ingenii post haec interueniat quo sancta aecclesia quicquid ad se uel ad suos pertinet quod absit perdat sed nunc praedictas terras secundum praedictam conuentionem integre recipiat et in perpetuum ea libertate qua dominicas et liberrimas terras tenet dei nutu et nostro assensu possideat Huius rei testes hic subnotantur + Ego Eaduuardus rex praescriptum testamentum sancto Petro in Burch confirmaui + Ego Eadgið regina eodem tenore faui + Ego Stigandus archiepiscopus interfui + Ego Ealdredus archiepiscopus landaui + Ego Wulfuui episcopus approbaui + Ego dux Haroldus assensi Cum his quoque testes assunt regii optimates Æðelstanus Iaulfus Agamundus Ulf Wegga Ælfnoð Locar Hacun Si quis uero inimicus haec auferre aecclesiae dei conatus fuerit auferat dominus partem suam de medio omnium electorum suorum Ego quoque Brand cum abbate nostro Leofrico cunctisque fratribus nostrae congregationis aeternam maledictionem inprecor huius descriptionis aduersariis quicumque sancto Petro praescriptas terras abstulerit