utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03510002

Charter Number: 03510002
Cartulary Title: Charters of Rochester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Remission
Date: 0733
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): eSawyer (S 88) University of Manchester Medieval Collection - DRc_R1 (n248) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 88) British Library - Cotton Ch XVII 1 (f1r)
map View Map
Charter:
+ In nomine domini dei saluatoris nostri Iesu Christi si ea quæ quisque pro recipienda a deo mercede hominibus uerbo suo largitur et donat stabilia iugiter potuissent durare superuacaneum uideretur ut litteris narrarentur ac fulcirentur sed dum ad probanda donata ad conuincendumque uolentem donata infringere nihil prorsus robustius esse uideretur quam donationis manibus auctorum ac testium roborate non inmerito plurimi petunt ut que eis conlata dinoscuntur paginaliter confirmentur quorum postulationibus tanto libentius tantoque promptius consensus prebendus est quanto et illis quæ precatores sunt utilior res secundum hoc uisibile seculum nunc inpertitur et illis qui concessores existunt pro inpertito opere pietatis uberior fructus secundum inuisibile postmodum tribuetur quam ob rem ego Ethilbaldus rex Merciorum presentibus litteris indico me dedisse pro anima mea Alduulfo episcopo ecclesiæque beati Andreæ apostoli quam gubernat unius nauis siue illa proprie ipsius siue cuiuslibet alterius hominis sit incessum id est uectigal mihi et antecessoribus meis iure regio in portu Lundoniæ usque hactenus conpetentem quemammodum mansuetudinem nostram rogauit quæ donatio ut in perpetuum firma et stabilis sit ita ut nullus eam regum uel optimatum uel teloniariorum uel etiam iuniorum quilibet ipsorum in parte aut in toto in irritum presumat aut possit adducere manu proprio signum sancte crucis subter in hac pagina faciam testesque ut subscribant petam quisquis igitur id quod pro anima mea donaui aut donatum est inlibatum permanere permiserit habeat communionem beatam cum presente Christi ecclesia atque futura si quis autem non permiserit separetur a societate non solum sanctorum hominum sed etiam angelorum manente hac donatione nostra nihilominus in sua firmitate actum mense septembrio die indictionis ii anno regni nostri xvii + Ego Aethilbald rex subscripsi + Ego Danihel episcopus scripsi + Signum manus Oba + Signum manus Sigibed
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter