utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03510006

Charter Number: 03510006
Cartulary Title: Charters of Rochester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0764
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 105) eSawyer (S 105)
map View Map
Charter:
De Æslingeham siue Freondesberiam + Regnante in perpetuum domino nostro Iesu Christo ac cuncta mundi iura iusto moderamine regenti ego Offa rex Merciorum regali prosapia Merciorum oriundus atque omnipotentis dei dispensatione eiusdem constitutus in regem considerans et recolens quod uas electionis ueracissimis innotuit uerbis quod istis temporibus instarent tempora periculosa iccirco unusquisque de semetipso plenius poterit agnoscere quod quanto quis in hoc terreno habitaculo longiorem protraxerit uitam tanto ueraciora esse omnia que olim antiqui uates implenda esse predixerunt Iccirco necessarium duxi ut pro intercessionibus plurimorum pro uenia meorum delictorum et requie perpetua adipiscenda anime mee aliquid ex his que michi largitor bonorum omnium Christus dominus donare dignatus est id est terram aratrorum uiginti in loco cuius uocabulum est Aeslingaham que etiam iacet ad occidentalem partem fluminis Meduuuaeian contigua ipso fluuio cum uniuersis terminis suis ad eam rite competentibus cum campis siluis pratis pascuis paludibus et aquis sicut olim habuerunt comites et principes regum Cantiae et cum omni tributo quod regibus iure competit tibi uenerabili Earduulfo sancte Hrofensis ecclesiae episcopo libenter in perpetuum perdono Et hoc cum consensu et licentia archiepiscopi nostri Bregouuini atque Heaberhti regis Cantiae et principum nostrorum ut possidendi uel uendendi uel etiam tradendi cuicumque uoluerit liberam per omnia habeat potestatem Et quia pro ipsius terre recompensatione aliquam partem pecunie nobis fideliter libenter optulit ad promerendam non solum specialiter michi a domino pietatem sed indulgentiam delictorum totius gentis nostre humiliter dominicam exorantes clementiam ut liberet nos a malignis spiritibus et importunis et malis hominibus Terminos uero huius terre ideo latius non scribimus quia undique ab incolis abseque ullo dubitationis scrupulo certi sunt Quicunque uero sequentium regum aut principum aut aliquis seculari fretus potestate hec nostre definitionis scripta irrita facere quod absit nisus fuerit sciat se in presenti uita domini benedictione esse priuatum et in nouissimo maledictione subiacere ut a consortio sit separatus sanctorum et cum impiis et peccatoribus flammis ultricibus esse damnandum excepto si digna satisfactione emendare curauerint quod iniqua temeritate deprauarunt Manente hac cartula in sua nichilominus firmitate quam propria manu sacro signaculo roborare curaui et testes ut subscriberent rogaui quorum infra nomina asscripta tenentur Scripta est autem haec cartula in ciuitate Dorouerni anno dominice incarnationis dcclxiiii indictione ii + Ego Offa rex Merciorum supra scriptam donationem atque emptionem signo sancte crucis roboraui + Ego Bregouuinus archiepiscopus iuxta peticionem clementissimi regis ante predicti consensi et scripsi + Ego Heaberhtus rex consensi et subscripsi Coherent uero huic terre in commune saltu denberi iii Holanspic et Lindhrycg et Pædanhricg + Ego Botuuini humilis abbas consensi et subscripsi + Signum manus Esne + Signum manus Uhtredi + Signum manus Broerda + Signum manus Eadbaldi + Signum manus Berhtuualdi + Signum manus Bobba + Signum manus Cec + Signum manus Huuithyse + Signum manus Esne fratris eius + Signum manus Badoheardi + Signum manus Egbaldi + Signum manus Suithhuni + Signum manus Eangesli
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter