utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03510029

Charter Number: 03510029
Cartulary Title: Charters of Rochester
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0955 - 0973
Date Type: Assigned, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 671) eSawyer (S 671)
map View Map
Charter:
+ þis is þara x sulunga boc æt Bromleage þe Eadgar cing gebocode Sancte Andree Cristes apostole on ece yrfe Bromleg Edgarus Rex dedit Sancto Andree et Elfstano episcopo + In nomine regnantis in perpetuum domini nostri Iesu Christi Ego Eadgarus rex Anglorum ceterarumque gentium considerans et recolens quod etiam uas electionis ueracissimis innotuit uerbis quod in nouissimis temporibus instarent tempora periculosa idcirco unusquisque de semetipso plenius poterit agnoscere quod quanto quis in hoc terreno habitaculo longiorem protraxerit uitam tanto ueraciora esse omnia quæ olim antiqui uates diuinitus edocti inplenda esse predixerunt Quod cernens ego necessarium duxi ut per intercessionem plurimorum pro uenia delictorum meorum et requie aeterna adipiscenda animæ mee aliquid ex eis quae mihi largitor bonorum Christus dominus donare dignatus est hoc est decem mansas quod Cantigene dicunt x sulunga in illo loco ubi iamdudum solicole illius regionis nomen inposuerunt æt Bromleage tibi uenerabili apostolo Christi Sancto Andree et pro placabili pecunia Ælfstani antistitis aeclesiae Hrofensi concedo Cum omnibus utensilibus quae deus celorum in ipso telluris gramine creauit tam in notis causis et ignotis in modicis et in magnis campis pascuis pratis siluis siluarumque densitatibus donans donabo libertatem preter expeditione et pontis arcisue instructione quia tanti pretii emtum est suprascripta terra octuaginta mancusis auri purissimi et sex pondus electi argenti Et insuper dona meo prefecto Wulfstano donando auxit xxx mancusas auri ut fixa et immobilis permaneat sempiternaliter nostra donatio Ita adiuro in nomine domini dei nostri Iesu Christi qui est omnium iudex iustus ut nec mihi nec alicui successorum meorum regum seu cuiuslibet dignitatis aliquid frudare uel minuere liceat Sed absque aliqua retractione inlesa iugiter permaneat sine fine Siquis autem propria temeritate uiolenter inuadere presumserit Sciat se procul dubio ante tribunal districti iudicis titubantem tremebundumque rationem redditurum nisi prius digna satisfactione emendare maluerit Hec utilitas siluarum ad eandem terram pertinet in Andrede Billanoran be Lindhyrste et on Glæppanfelda Scearndæn et þarrihte wið Þorndæn et Broccesham be eastan ea et tannera hole et Trindhyrst Istis terminibus circumgirata est terra suprascripta et multis nota Þis synt þara tyn sulunga landgemæro to Bromleage ærest on eastan Cyselhyrstesgemæro þonne on Croptunesgemæro þonne þanon on Rugebeorgesgemæro þonne on suðhealfe Cyssestanesgemæro forð be weardsetlan þonne be westan Wichammesgemæru et Beohhahammesgemæru þonne be norðan Beringahammesgemæru et Modingahammesgemæro et þonon eft east on cinges gemæro þæt on Cyselhyrst Acta est haec prefata donatio Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi dcccclv indictione uero nouem + Ego Eadgar rex Anglorum sub sigillo sancte crucis corroboraui + Ego Dunstan Dorobernensis æcclesie archiepiscopus crucis Christi conclusi + Ego Ælfþryþ mater regis predictum donum confirmaui + Ego Oswald archiepiscopus Eborace ciuitatis crucis Christi inpressi + Ego Aþelwold Wintaniensis æcclesie episcopus subscripsi et confirmaui + Ego Ælfstan Lundoniensis æcclesie episcopus corroboraui + Ego Ælfstan episcopus consignaui + Ego Eadelm episcopus consensi et subscripsi + Ego Sydemann episcopus conclusi + Ego Alfwold episcopus corroboraui + Ego Byrhtelm episcopus roboraui + Ego Byrhtferð minister + Ego Æþelweard minister + Ego Ælfwerd minister + Ego Æþelmær minister + Ego Ælfsige minister + Ego Wulfstan minister + Ego Ælfric minister + Ego Ælfheah minister + Ego Ealdred minister + Ego Leofstan minister + Ego Ælfhere dux + Ego Æþelstan dux + Ego Æþelwine dux + Ego Byrhtnoð dux + Ego Ordgar dux + Ego Ælfric minister + Ego Alfwold minister + Ego Wulfsige minister + Ego Sigred minister + Ego Eadelm minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter