utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03511035

Charter Number: 03511035
Cartulary Title: Charters of Rochester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Will
Date: 0975 - 0988
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Anglo Saxon Charters (S 1511) eSawyer (S 1511)
map View Map
Charter:
De Danituna et de Langafelda et de Dærente et de Falcheham et de Snodilande et de Bromlega Hec est ultima commendatio siue rerum suarum pro deo distributio quam fecerunt simul Brihtricus et Ælfsuuitha uxor eius Appropinquante die mortis eorum in uilla que uocatur Meapeham testibus his presentibus de propriis parentibus suis uidelicet Uulfstano cognomine Ucca et Uulfsio fratre eius et Siredo filio Ælfredi et Uulfsio cognomine blaca et Wine presbytero et Ælfgaro in Meapaham et Wulfego filio Ordegi et Ælfego fratre eius et Brihtwara Ælfrici relicta et Bryhtrico eius consanguineo et Ælfstano episcopo Primum naturali domino suo regi armillam auream q habebat octoginta mancas auri et unum handseax tantundem auri habentem et quattuor equos duos ex eis optime faleratos et duos gladios optime adornatos et duos accipitres et omnes canes suos uenaticos Et domine sue regine armillam unam que habebat triginta mancas auri et unum equum emissarium eo pacto ut adiuuaret eum apud regem quatinus ista commendatio siue distributio rerum suarum firma et stabilis esset post mortem suam Et pro anima sua et omnium antiquorum suorum dedit Ecclesie Sancti Andree duas sullingas terre in Danituna Et ipsa Ælfsuuiða similiter dedit eidem Ecclesie Sancti Andree pro anima sua et omnium parentum suorum duas sullingas terre que uocantur Langafelda et preter hec dedit eidem Ecclesie xxx mancas auri et unam torquem auream de xl mancis auri et unum cupam argenteam et dimidiam uittam capitis auream Et omni anno in diebus anniuersariorum suorum ordinauerunt seruitoribus Ecclesie Sancti Andree firmam duorum dierum de terra illa que uocatur Hæsleholt et duorum dierum de Uuotringeberia et duorum dierum de Bærlinges et duorum dierum de Herigetesham Et Ecclesie Christi Cantuarie dederunt sexaginta mancas auri xxx archiepiscopo xxx conuentui fratrum et unam torquem auream que habebat octoginta mancas auri et duas cuppas argenteas et terram illam que uocatur Meapeham Et Ecclesie Sancti Augustini dederunt xxx mancas auri et duas cuppas argenteas et dimidiam uittam auream Et terram illam que uocatur Dærente dederunt Brihtuuara in diebus uite eius tantum et post mortem eius Ecclesie Sancti Andree pro se et antecessoribus suis Et Bærlinges dederunt cuidam nomine Wulfego tali pacto ut ipse daret inde omni anno decies centum denarios pro se et pro antecessoribus suis Ecclesie Sancti Andree Et cuidam Wulfsio dederunt Uuotryngebyri sibi et sue progeniei in hereditatem futuram et Siredo Hæselholt et Wulfego et Ælfego fratri suo Hergetesham in hereditatem futuram et cuidam Wulfstano cognomine Ucca terram que uocatur Wolcnestede et illas x hydas terre que sunt in Strættuna dederunt monasterio de Wolcnesteda Et post mortem Bryhtware terram de Falcheham dederunt Ecclesie Sancti Andree et Bromlegam similiter post mortem eius sicut Ælfricus dominus eius dederat eam eidem Ecclesie Similiter dederunt et Snodilande eidem Ecclesie post mortem Brihtware sicut Ælferus filius Ælfrici eam prius dederat ipsi Ecclesie et ipse postea per testimonium Eadgyue regine et Odonis archiepiscopi et Ælfegi filii Ælfstani et Ælfrici fratris eius et Ælfnoði cognomine Pilia et Goduuini de Fecham et Eadrici de Ho et Ælfsi presbyteri de Croindene Et cuidam Wulfstano dederunt lx mancas auri diuidere pauperibus pro animabus suis et cuidam Wulfsio tantundum diuidere pro animabus eorum et cum deo agant iudicium nisi fideliter fecerint Ego Brihtricus pro dei amore rogo dominum meum dulcissimum ut ista nostra donatio inuiolabilis permaneat nec eam a quoquam uiolari permittat Similiter rogamus et petimus omnes amicos dei quatinus nobis adiutores in hac re existant et quicunque eam aliquatenus uiolare presumpserint ab ipso domino Christo iudice Eternum recipiant iudicium Et qui eam inuiolabilem conseruauerint deum sibi sentiant affore propicium
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter