utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03520001

Charter Number: 03520001
Cartulary Title: Charters of Selsey
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0673 - 0683
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Anglo Saxon Charters (S 232) eSawyer (S 232)
map View Map
Charter:
+ Carta Cedwalle rex prima concessio sancto Wilfrido primo episcopo Selesiensi de lv tributariis in Seleseya Medmeney Withryng Icchenore Bridham Egesawyda Besenhere Brimesfastone et Sidlesham et xxxii tributariis in Aldyngborne Hludeseye Geinstegate Amberley Hotton et Waltham In nomine saluatoris nostri Iesu Christi Nichil intulimus in hunc mundum uerum nec auferre quid possumus Idcirco terrenis et caducis eterna et celestia superne patrie premia mercanda sunt Quapropter Ego Ceaduualla disponente Domino rex rogatus a uenerando Wilfrido episcopo uti sibi aliquantulam terram ad suffragium famulorum Christi qui uitam cenobialem degant et ad construendum monasterium in loco qui uocatur Seleseya pro relaxatione criminum et perpetui premii receptaculo largiri dignarer cuius precibus annuens eandem terram de qua suggerere uidebatur pro remedio anime mee libenter impendo id est lv tributarios in illis locis qui uocantur Seleseia Medemenie Withringes Icchenore Bridham Egesawde simulque Bessenheie Brimefasten Sidlesham cum aliis uillis sibi coherentibus et cum omnibus ad se pertinentibus necnon et terre illius que appellatur Aldingeburne et Hludeseye vi cassatos et in Geinstedegate vi et in Mundeham viii et in Hoctone viii et in Waltham iiii id est xxxii tributariorum cum consensu Wilfridi archiepiscopi et Ecwaldi subreguli ceterorumque cum eis episcoporum ducum optimatumque Anglorum in potestatem proprie donationis dabo Si quis uero contra hec decreta firmiter statuta contraire et soluere conatus fuerit nouerit se ante tribunal examinis Christi rationem redditurum et habere partem cum Iuda traditore Domini in inferno inferiori Scripta est autem hec cartula anno ab incarnatione Domini dclxxiii indictione xi mensis Augusti die tertia Predicta siquidem tellus hiis terminis circumcincta clarescit Ab introitu portus qui appellatur Anglice Wyderinges post retractum mare in Cumeneshore sic uersus occidentalem plagam iuxta mare usque Rumbruge inante iuxta litus maris usque Chenestone inde inante iuxta litus usque Horemuthe et inde uersus septentrionalem plagam in longum fluuii usque Wialesflet sursum a Wialesflet usquequo Brumesdik exit inde uersus orientem in longum predicti fossati in Woflet inde uersus orientem in longum fluuii et sic uersus australem plagam usque Wuderingemuðe + Ego Ceadwalla rex a prefato rogatus episcopo donationis mee cartulam subscripsi + Ego Wilfridus archiepiscopus consensi et subscripsi + Ego Brithwoldus archiepiscopus consensi et subscripsi + Ego Egwaldus episcopus consensi et subscripsi + Ego Wilfridus episcopus terras michi donatas crucis Christi roboratione confirmo + Ego Eadbyrht episcopus consensi et subscripsi + Ego Ealdulfus dux Suthsax consensi et subscripsi Omnes isti et multi alii consentientes subscripserunt et confirmauerunt
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter