utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03520015

Charter Number: 03520015
Cartulary Title: Charters of Selsey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record
Date: 0825
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1435) eSawyer (S 1435)
map View Map
Charter:
Carta Wlfridi archiepiscopi de ecclesiis de Dentone restitutis ecclesie Selesiensi In nomine Domini Anno ab incarnacione Christi dcccxxv indictione iii anno ii regni Beornulfi regis Merciorum sinodus fuit at Clobeham presidente archiepiscopo Wlfredo Post mortem uero Coenuulfi regis Merciorum multe discordie et innumerabiles dissonancie extollebantur contra uniuscuiusque principalium personarum regum et episcoporum et pastorum ecclesiarum Dei erga plurima secularia negocia ita ut multum dispoliate fuerant per loca diuersa ecclesie Christi in rebus internis in tributo in omnibus causis [] ea episcopus Australium Saxonum Coenredus fuerat spoliatus de aliqua parte terre illius xxv ecclesie quod uocitatur Deantone quod Plegheardus abbas dudum tradidit ad sedem episcopalem que est in Seleseghe cum corpore suo quod ei rex Offa ante condonerat et conscripserat de hereditate ecclesie Bedingehommes quam ipse sibi adquisierat in hereditatem propriam Tunc in prefato synodo iudicatum est ut ille episcopus cum consensu et unanimi consilio episcoporum et abbatorum seu principum in ius proprium ecclesie hereditatis sine ullo obstaculo accipiat sicut et ante prius at a Coelchyðe iudicatum est inter Coenuulfum regem et Wethunum de eiusdem terre assumpcione coram archiepiscopo Eadilheardo iii anno regni Coenuulfi regis Et hec acta sunt coram omni consilio at Clobeshom cum consensu et licentia regis et principum et archiepiscoporum quorum nomina infra annotantur et cum signo sancte crucis Christi impresserunt et confirmauerunt Ego Wlfredus archiepiscopus signo saluatoris pro ampliori firmitate conscribo et confirmo + has testimonie causas Adelwald episcopus + Ceolberth episcopus + Reduun episcopus + Eaberth m episcopus + Eodulfus episcopus + Wihtredus abbas + Sired dux + Eadwlfus dux Eadberth dux + Aelhstan + Aldredus + Eadbaldus Si quis uero quod absit hanc munificentiam frangere temptauerit sciat se anathematizatum ab omni sinodali societate separatum nisi ante satifactione Deo et hominibus emendauerit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter