utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03522002

Charter Number: 03522002
Cartulary Title: Charters of Selsey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0821 - 0823
Date Type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 1172) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1172)
map View Map
Charter:
Ego Offa rex Merciorum illam donationem que in alia parte huius paginule plenissime scripta tenetur cum meis fidelissimis testibus firmiter firmo Ego Offa rex crucis signum impono + [] cum aliis testibus Ego Edelwlf gratia Dei occidentalium Saxonum rex qui donaui cum signo crucis Christi propriam manum impono ab omni regali seruicio et omni secularium causarum absoluta seruitute Si hoc quis minuere uel mutare presumpserit noscat se ante tribunal Christi rationem redditurum nisi prius satisfaccione emendauerit Ego Ceolwlf rex Merciorum hanc prefatam terram secundum peticionem Keinredi episcopi et eius placabil[] id est in numero c mancuse ab omnibus curis secularibus in ecclesiasticam libertatem perdonabo cum meis fidelibus testibus et illis rogantibus et consencientibus + Eadbrithus episcopus + Keinredus episcopus + Siredus dux + Wulfridus dux Acta sunt hec in uilla que dicitur Deanitone
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter