utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03530001

Charter Number: 03530001
Cartulary Title: Charters of Shaftesbury Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0670 - 0676
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1164) eSawyer (S 1164)
map View Map
Charter:
In nomine Domini nostri Iesu Christi saluatoris Ea que secundum ecclesiasticam disciplinam ac sinodalia decreta salubriter definiuntur quamuis solus sermo sufficeret tamen pro euitanda futura temporis ambiguitatem fidelissimis scripturis documentis sunt commendanda Quapropter ego Coinredus pro remedio anime mee et relaxacione piaculorum meorum aliquam terre particulam donare decreuerim uenerabili uiro Bectune abbati id est xxx manentes De aquilone riuus nomine Funtamel ex meredie habet terram beate memorie Leotheri episcopi Nam earundem supradictarum cespites pro ampliori firmitate euuangelium superposui ita ut ab hac die tenendi habendi pussidendi in omnibus liberam et firmam habeat potestatem Si quis uero episcoporum seu regum contra hanc definicionis cartulam propria temeritate uel potius sacrilega debacacione uenire temptauerit inprimis iram Dei incurrat a liminibus sancte ecclesie et seperatur et hoc quod repetit uendicare non ualeat Ego Coinredus qui hanc cartulam donacionis mee per omnia in manu propria signaui et ad roborandum fidelibus testibus tradidi + Ego Leotherius quamuis indignus episcopus hanc cartulam donacionis subscripsi + Ego Cunibertus abbas subscripsi + Ego Hadde abbas subscripsi + Ego Wimbertus presbiter qui hanc cartulam rogante supraeffato abbate scripsi et subscripsi []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter