utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03530009

Charter Number: 03530009
Cartulary Title: Charters of Shaftesbury Abbey
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0935
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 429) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 429)
map View Map
Charter:
Aþelstanus rex hec [hoc] in scripto bis sex manentes ad Tarentam Deo et ecclesie sancti Edwardi roboratum Regem regum Dominoque dominorum regnorum regnum sublimiter regente cunctorumque creaturarum quas ipse ante secula et in seculis seculorum ineffabiliter preordinatos moderando condicionis statum regulauit usuique terregeno ineffabiliter creata prolataque ad antropon salutem concessit duo inesse quibus tunc humanorum constat effectus actuum uoluntas scilicet atque potestas Iccirco ille diuicie cum mentis intencione diligende sunt que numquam decipiunt habentem nec in ipsa morte admittuntur sed plus habundant dum cernitur quod amatur Quapropter ego Aþelstanus nodante Dei gracia basileos Anglorum et eque tocius Britannie orbis Deicolarumque fylos atque curanculus eorum non innocenter diuinam amonicionem obaudiens partem ruris proprii iuris mei dicione subactam in feruore amoris illius qui dixit Date et dabitur uobis libens perpetuali libertate tribuendo condono Christicolis uirginibus etare matris Iesu seruientibus in loco celebri at Schaftesbiri bis sex manencium in loco qui uulgari diccione et appellatiua relacione nuncupatur ad Terentam seu supradiximus eatinus ut sanctis conaminibus mellita assistentina oramina cateruatim importuniis precibus perpetrata crimina altithronum archontem ueniam impetrent omnimodo interdicamus ita ut hec nostra donacio in sempiterno graphio cum signaculo sancte crucis confirmata sit Eciam si quilibet altas litterarum discrepciones conferat uel antiquam cartulam nichil aduersum hanc pretitulant constitucionem sed nostri iudicii et signo sancte crucis erectione contempta fiant et ad nichillum ualeant Sit autem predictum rus cum omnibus ad se rite pertinentibus campis pratis liber excepto hiis tribus pontis et arcis constructione expedicionisque adiuuamine in cunctis successoribus Hoc ius donacionis augendo conseruantibus feliciter perueniant inter celibes celestium turmarum et sine fine in eterna doxa letentur Si quis autem quod non optamus infringere temptauerit hoc nostrum donum sciat se in examine tremendi iudicii redditurum temeritatis audacium perpessum esse nisi pura emendacione et singulta lamentacione emendauerit Istis terminibus circumgirata esse uidetur Arest of Pimpern welle and þanen to þare rede hane and þanen to þare hwitendich and þanen andlang dich to dungete ut þurch þane wde et þanen to þan stanegan crundel et þanen to fildene lane uppende et þanen to Terrente et þanen anlang streames oð þanne ford et þanen eft anlang herepaþes oð littlen wde et þanne anlang þere fures one ðat dich et þanen to tatanbeorge and of þane berge anlang wic herepaþes to Chircelford et of þanne forde to bacging berghe et þanen on þane oþerne beoit et þannen to horsedich et þannen on worres berg of þane beorge est on þone med ham suðewardne et þanen on þat beorhlem be westen cockes þorne et þanen þiyres ouer chelesberghe et þanen wið norþen þanen graetem beorge et þanne of dune to Pimpern on þa burnestowe middewardde et þanen eft to Pimpernwelle Incipiente anno xi predicti regis prefatum donum consignatum est anno ab incarnacione Domini nostri Iesu Christi dccccxxxv indiccione vii Ego Athelstanus gracia Dei rex Anglorum prefatum donum cum sigillo sancte crucis confirmaui atque roboraui + Ego Wlfhelm Durubernensis ecclesie archiepiscopus titulaui triumphale signum superni rectoris + Ego Alfech Witaniensis ecclesie hierarchus tripudium sancte crucis impressi []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter