utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03530013

Charter Number: 03530013
Cartulary Title: Charters of Shaftesbury Abbey
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Restoration, Confirmation
Date: 0942
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 485) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 485)
map View Map
Charter:
Admundus rex dedit vii mansas que a suis antecessoribus prius date fuerunt ut presens testatur inscriptio ecclesie de Shaftesbury roboravit Regnante imperpetuum Domino nostro Iesu Christo Sacre autem scripture edicta fona catholicorum patrum nos admonet ut cum hiis fugitiuis et sine dubio transitoriis possessiunculis iugiter mansura regna Deo largiente fragilique nature consolacionis subleuamine adipiscenda sunt quia nobis mortalibus temporalia gaza necnon et lucra possessionum inaniter fruentibus facescunt ac defluunt Quapropter ego Admundus desiderio regni celestis exardens fauente superno numine basyleos industrius Anglorum rex ceterarumque gencium in circuitu persistencium cuidam religiose sancte conuersacionis monialis femine uocitate nomine Wenflede vii mansas que fuerunt a meis antecessoribus prius date firmiter recuperando roboraui Insuper et hereditatis mee viii mansas ad augmentum perhenniter predicte moniali concessi ibidem ubi uulgares prisco more mobilique relacione uocitant at Cheselburne cum pratis pascuisque necnon et siluis siluarumque densitatibus ut hec prospere possideat ac eternaliter teneat dum huius labentis eui cursum transeat inlesus atque uitalis spiritus in coruptibili carne inhereat post se autem ueluti affirmauimus cuicumque uoluerit heredi derelinquat Fiat etenim prefata terra ab omni seruili iugo libera cum omnibus sibi recte pertinentibus exceptis hiis tribus expedicione pontis arcisue coedificacione Denique uero siquis nobis non optantibus nostrum hoc donum uiolari fraudulenter perpetrando consenserit consideret hic sic die ultima iudicii coram Deo redditurum atque cum reprobis quibus dicitur Discedite a me maledicti in ignem eternum penis atrocibus se esse passurum si non antea corporea lamentacione emendauerit Istis terminibus predicta terra circumgirata esse uidetur Þis sant þa landimare to Cheselburne Of lisebroke on þane fearngaren of þane fearngaren on þone ston istel of þan istelle anlang ricges on þa iheafde of þane iheafde on þane forð erthe acre of þane forerð akere on Cheselburne stream of þane streame on þe twifelde dich of þare dic onne flescumbe on þane crundel of þane crundel on Deulisc stream of þane streame on langhelee northward on langhelee on þe blaken þorne northward of þane blake þornen anlang hricge weges to þe beorge of þe berge on ðone crundel of þane crundele on ða holu suthward to Deuliscstreame Þis is þe tweire hide boch at Winterburne þe Admund king ibokede Wenflede on echenhalue into Cheselburne Þo sealde hire Alfsige v hiden þar to on echehalue Þo ichte Admund kyng ðis boc þar midde Þis sand þare ii hide landimare at Winterburne Arest of Winterburne to chelfgraue of chelfgraue one wic weie neþerward anlang broke one mearcweie anlang weies to widesgete anlang Cunucces dich on þe sherd of þene sherde anlang wides to nearuwan anstigan of þan anstigan to midelgete of midelgate þurh þane garen anlang herepaþes on hornget of horngetes hirne andlang land share to leaxen oc anlang wdes to þane ealde seale þanen one þo berges astward to Winterburne of Winterburne tou þares tunes hirne onlang þane herepaþe on þene depe crundel of dune anlang land share eft on Winterburne Acta est prefata donacio anno ab incarnacione Domini dccccxlii indiccione xv Ego Admundus rex Anglorum prefatam donacionem cum sigillo sancte crucis confirmaui + Ego Adgiue eiusdem regis mater predictum donum consensi + Ego Adred eiusdem regis frater consignaui + Ego Wlstan archiepiscopus urbis Efrace metropolitana eiusdem regis donacionem cum sigillo sancte crucis subarraui + Ego Odo Dorobernensis ecclesie archiepiscopus eiusdem regis donacionem cum tropheo agie crucis confirmaui + Ego Þeodred Londoniensis ecclesie episcopus consignaui + Ego Alphec Wintoniensis ecclesie episcopus triumphalem tropheum agie crucis impressi + Ego Kenward episcopus consensi + Ego Aluric episcopus confirmaui + Ego Alured episcopus consignaui + Ego Bulgrif episcopus consensi + Ego Aþelgar episcopus roboraui + Ego Wlfhelm episcopus confirmaui + Ego Wlgar dux + Ego Athelstan dux + Ego Athelwold dux + Ego Aþelstan dux + Ego Ealhhelm dux + Ego Adric dux + Ego Aþelmund dux + Ego Uhtred dux + Ego Odda dux + Ego Wlgar dux + Ego Admund dux + Ego Wllaf dux + Ego Alfstan minister + Ego Aþered minister + Ego Alsige minister + Ego Aþered minister + Ego Aþelgerd minister + Ego Withgar minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter