utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03530029

Charter Number: 03530029
Cartulary Title: Charters of Shaftesbury Abbey
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1001
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 899) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 899)
map View Map
Charter:
Hec est carta Aetheldredi regis de Bradeforda quam in perpetuum a [] succedens testatur transcriptum ecclesie sancti Edwardi de Shaftisbury Conditore creaturarum uniuersalium seu que in secretis celestibus ocellis hactenus latent humanis seu que in terris uisibiliter patent seu que in profundis gurgitibus fluctiuagis circumquaque trahant discursibus in sue incommutabilitatis firmissima eternaliter regnante stabilitate cuncta que ab ipso et per ipsum et in ipso condita redempta uiuificata sunt ineffabili sue magestatis regente priuilegio Huius erumpnose ac miserime uite instabilitas flebilibus querimoniis sue defectionis iam iamque superuenientis laboriosum prenunciat terminum quippe cum ueritatis preconium que se post uitam protoplasti preuaricacionem carnem nostre mortalitatis ut eam inmortalem postmodum redderet ex intemerato semper uirginis utero pro salute tocius humani generis induere dignata est nostra suscipiens suaque aut relinquens Inter cetera sue ammonicionis eloquia ita dicendo omnibus proclamarat Cum uideritis hec fieri scitote quia prope est regnum Dei Amen dico uobis quia non preteribit generacio hec donec omnia fiant Celum et terra transibunt uerba autem mea non transibunt Attamen alicubi fidelium undique consulendo saluti lucrumque requirens quas proprio liuore redemit animarum saluberimum ut ita dixerim subministrauit antidotum taliter uniuersos commonens Uendite que possidetis et date elemosinam et ecce omnia munda sunt uobis Talibus mandatorum Christi sentenciis a meis frequencius premonitus consiliariis et ab ipso summo omnium largitore bonorum dirissimis hostium grauiter nos depopulancium criberrime angustiatus flagellis ego Aetheldredus rex Anglorum ut supradicte merear particeps fore promissionis quoddam Christo a sancto suo germano scilicet meo Edwardo quem proprio cruore perfusum per multiplicia uirtutum signa ipse Dominus nostris mirificare dignatus est temporibus cum adiacente undique uilla humili deuocione offero cenobium quod uulgariter et Bradeforda cognominatur hoc mecum sub sapientum meorum testimonio tacite preiudicans ut supradictum donum sancto semper subiaceat monasterio et Sceftesbirio uocitato ac dicioni uenerabilis familie sanctimonialium inibi degencium quatenus aduersus barbarorum insidias ipsa religiosa congregacio cum beati martiris ceterorumque sanctorum reliquiis ibidem Deo seruiendi impenetrabile optineat confugium et adepto postmodum si Dei misericordia ita preuiderit pacis tempore rursus ad pristinum reuertantur statum ea tamen racione ut in loco quem Domino optuli pars aliquantula ex ipsa remaneat familia que diuini operis sedula inibi iugiter expleat officia hocque aufieri possit sapienti consilio prioris premeditetur industria Sin alias preuideat rectoris examinacio unde ibidem continue exerceatur ordo psalmodie ut autem ista nostra donacio incommutabilem capiat stabilitatem et ut presentes quid obseruent uel quid subsequantur cercius agnoscant futuri hoc interea hac scedula annotari dignum duxi quatinus prescripta uilla cum omnibus ad se rite pertinentibus campis siluis pascuis pratis ita sane ut ego ipse illam in usus pussederam proprios uenerabili supradicte familie Christo sanctoque martiri incessanter famulanti semper subiugetur liberrimam tribus tantummodo exceptis communium laborum utilitatibus si contingat expedicionem promoueri arcem pontemque construi Hocque regia precipimus auctoritate ut nullus elacio uel musitacio alcioris aut inferioris persone hanc nostram donacionem euertere seu minorare presumat hoc solummodo aduersus omnia contradicencium machinamenta nostre dapsilitatis preualente priuilegio Presertim cum ego hoc non priuatim pro remedio anime mee sed pro tocius nostre genealogie qui uel olim preterierunt uel inposterum forte uenturi sunt generali salute dictauerim Nec istud decretum nostris tantum temporibus perduret inmutabile uerum eciam et successorum meorum diebus quos quales qui seu quoti futuri sunt Dei prescit eterna predestinacio Quisquis autem hanc nostram munificenciam amplificare studuerit augeatur ei in presenti temporis quieti longeuitas et in futuro centuplicate retribucionis celeste premium Qui uero euertere aut in aliud quis transferre satagerit adbreuientur hic dies uite ipsius ut cum hiis qui Christo resistere nituntur in inferiori prolongentur inferno ni uelocius recedat a peruersa meditacione et eum quem offendere non metuit dignis penitencie lamencis placare festinauerit Hiis confiniis prescripta circumcingitur tellus Arest of seuen piðien on þere herewai þe schet suthward withuten acceslegle þurth ut Wrindesholt and swa anlang herewaies to alwines hlip gate fram þane hlipgate forð be is landschare inne Auene swa forð be streme inne Byssi swa uppe Bissy on wret swa on[]ghes wret þat it comet to brisnodes land share scu[]cun forð be his land share inne Swinbroch forð be broke inne Pumberig ut þurh Pumberig inne Tefleforde forð mid streme þat it cumet to alfwerdes land imare at Wutenham þannes of wigeþen broke forð be lefwines imare innen Auene forð be Auene þat it cumet to Fersefordem þes abbotes imare innen Mitford of þanne forde gyet be þes abbotes imare eft in to Auene swo niþer be Auene þat it cumet eft to þes abbotes imare to Werleghe swa be þes abbotes imare to alfgares imare at Farnleghe forð be is imare oð þat it cumet to þe kinges imare at Heselberi forð be þes kinges imare þat it cumet to alfgares imare at Attenwrthe forð be is imare þat it cumet to lefwines land imare at Coseham of þan imare to þes aldremannes imare at Witlege forð be þanne imare þat it comet to elfwiges imare at Broctune to þanne wude þe ieraþ in to Broctune eft at seuen pirien forð be alnoþes imare innen aþelwines imare at Chaldfelde of his imare innen alfwines imare þe horderes forð be his imare innen alphwines imare at Broctune eft into þe pyrien Scripta est siquidem hec cartula anno dominice incarnacionis millesimo primo indiccione xiiii horum testimonio sapientum quorum onomata inferius descripta esse cernuntur Ego Atheldredus rex hanc largitatem Christo sanctoque martiri Edwardo humili optuli deuocione et ne nostra oblacio obliuionem forsan inposterum sortiretur omnia prout gesta sunt hac in scedula exprimi mandaui + Ego Alric Dorobernensis ecclesie archiepiscopus confirmaui + Ego Ealdwit Eboracensis ecclesie archiepiscopus condixi + Ego Alestan Uuentane ecclesie episcopus conscripsi + Ego Wlfstan London ecclesie episcopus conclusi + Ego Ordbritht Australium Saxonum episcopus consigillaui + Ego Alphech Licetfeldensis ecclesie episcopus conquieui + Ego Liefwine Fontane ecclesie episcopus coadunaui + Ego Wlsige Scirburnensis ecclesie episcopus consensi + Ego Athelstan filius regis + Ego Ecgebirht filius regis + Ego Edmund filius regis + Ego Adred filius regis + Ego Adwig filius regis + Ego Adgar filius regis + Ego Aþulf Herefordensis ecclesie episcopus + Ego Alwoto Cridiensis ecclesie episcopus + Ego Godwine Rouecensis ecclesie episcopus + Ego Algar Orientalium Anglorum episcopus + Ego Ascwig Dorcensis ecclesie episcopus + Ego Atheldred Cornubensis ecclesie episcopus + Ego Sigeferþ Lindissi ecclesie episcopus + Ego Alwerd abbas + Ego Alfsige abbas + Ego Wlfgar abbas + Ego Alfuere abbas + Ego Alfsige abbas + Ego Leofric abbas + Ego Godwuine abbas + Ego Alfric dux + Ego Alfhelm dux + Ego Lefsige dux + Ego Leofwine dux + Ego Athelmar minister + Ego Ordulf minister + Ego Wlfheah minister + Ego Adric minister + Ego Wluric minister + Ego Athelric minister + Ego Siwerto minister + Ego Wlgar minister + Ego Leofwine minister +
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter