utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03540001

Charter Number: 03540001
Cartulary Title: Charters of Sherborne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0671
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Anglo Saxon Charters (S 228) eSawyer (S 228)
map View Map
Charter:
LIBERTAS QVAM REX KENEVVALCHUS CONCESSIT SCIREBURNENSI ECCLESIE Px In nomine domini nostri Iesu Christi Ego Cenuualch regnante Deo rex hanc libertatem et potestatem sedi pontificali Scireburnensis ecclesie per priuilegii cautionem coram senioribus et testibus idoneis communi consensu atque tractatu firmiter atque inmarcescibiliter in eternum fore constituo id est ut omnium fiscalium ac secularium rerum siue operum siue tributuum et cunctorum negotiorum seu in magnis seu in modicis per omne modum uniuersaliter sit libera quia Dei singularis hereditas est et pontificalis officii sedis De omnibus quoque curis et causis secularibus fide catholica et recto baptismate perseuerante hoc decretum statuimus ut ab uniuersis grauitudinibus et secularium hominum turbinibus hec eadem ecclesia cum tota terra et possessione illius semper inmunus et secura permaneat ut illic inhabitantes pura et sobria ac sincera mente laudem domini celebrantes et legem eius diligenter tota plebe predicantes sine impedimento Deo seruire ualeant Si enim aliquis successorum nostrorum maligni fraude instructus et spiritu cupiditatis illectus hoc infringere ausus fuerit sciat se in inferni suppliciis suspiraturum et in faculis tartareis crematurum et absque ullo remedio sine fine eiulaturum Si quis uero hec in bona parte augere misericorditer pro Dei nomine uoluerit augeat omnipotens dominus bona ipsius siue in hoc seculo siue in futuro centupliciter et cum omnibus sanctis uitam mereatur eternam feliciter Scripta est autem hec cartula huius priuilegii consentiente et confirmante Laurentio archiepiscopo simul rege Merciorum Wlfherio ceteris patricia potestate predities corroborantibus ac subscribentibus anno dominice incarnationis dclxxi + Ego Coenuualch rex hec omnia confirmans propria manu signum Crucis subscripsi + Ego Wlfhere rex similiter corroborans signum Crucis impressi + Ego Laurentius archiepiscopus hec similter corroborando signum Crucis subscripsi + Signum manus Hugg principis + Signum manus Romani abbatis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter