utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03540009

Charter Number: 03540009
Cartulary Title: Charters of Sherborne
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0903 - 0953
Date Type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 516) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 516) British Library - Add MS 46487 (f11r)
map View Map
Charter:
CARTA VIII HIDARUM APUD TORNEFORD + Oportet nos ergo fratres karissimi istum contempnere mundum ut possimus sequi saluatorem nostrum Caueamus ne perdamus uitam perpetuam propter uanam huius mundi gloriam Quid enim sit hodie aspicimus sed quid cras futurum sit unusquisque nostrum nescimus Transeunt huius uite dies uelut umbra et incerta est hora unicuique nostrum quando reuertatur puluis in puluerum et spiritus redeat ad dominum qui dedit illum ut iudicetur secundum opera sua Quam ob rem ego Eadred Occidentalium Saxonum rex pro amore Dei et pro remedio anime mee et pro remissione peccatorum meorum do atque concedo meo dilectissimo ac fidelissimo Wulfsige episcopo aliquam partem terre hoc modo dicendum est octo cassatos in illo loco qui dicitur Ðornford ita ut habeat atque possideat cum omnibus ad se pertinentibus quamdiu in hac uita uixerit et post obitum suum reddatur terra iam dicta sine aliqua contentione et lite ad refectionem familie Scireburnensis ecclesie et illud ab omnium secularium rerum liberam esse concedo nisi quod omni plebe commune est expeditione et pontis instructione et arcis munitione et hoc sit tam firmiter constitutum omnibus diebus christianitatis quasi libertas illa constituta est quandiu fides crescit in gente Anglorum et qui hoc augere uoluerit augeat Deus bona illius in regione uiuentium Si autem aliquis diabolica fraude deceptus in magnis aut in modicis hoc infringere uel minuere temptauerit sit anathematizatus ab omnibus fidelibus hic et in futuro seculo nisi ante satisfactione emendauerit + Ego Eadredus rex huic libertatem et donationem cum signo Sancte Crucis firmaui + Ego Oda archiepiscopus hoc firmando signum Sancte Crucis impono + Ego Þeodredus episcopus consensi et subscripsi + Ego Ælfeah episcopus + Ego Wulfhelm episcopus + Ego Æðelstanus dux + Ego Wulfric minister + Ego Ælfheah minister + Ego Æðelric minister + Ego Beorhtulf minister + Ego Ælfheah minister + Ego Wulfstan minister Þis synd þa landgemæru On east healfe on cumtun bricgge up on ða lace oð ran wylle of ran wylle up on þone eastemestan holan weg up to hricgge andlang hrigcges west be ecge on merc þonon on lyngærstun eastewerdne þonon on slæw þone andlang streames on gifle oþ mylenburnna ut scyt up on stream eft to cumtun bricgge Annus dominice incarnationis dcccciii indictio xi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter