utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03540015

Charter Number: 03540015
Cartulary Title: Charters of Sherborne
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1014
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 933) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 933) British Library - Add MS 46487 (4v)
map View Map
Charter:
CARTA XVI HIDARUM APUD CHORISCVMBAM Px Annuente Dei patris ineffabili humane proli clementia qua annullato primi protoplasti piaculo ammirabile quoddam mundo decus eterne consortem maiestatis filium mittere dignatus est qui terrene condolens fragilitati custodite per uirginei pudicitiam flosculi affatu angelico uirginis claustra subintrans noue incarnationis misterium se ostentando dedicauit ostendens se dictis uerborum factisque miraculorum quibus deifice pollebat dominum totius mundi creatorem curans omnium imperanti sermone infirmitates egrotationum tandem quadrati pro nobis perferens supplicia ligni iugum hereditarie mortis absumens diu longeque interdicte reserauit limina porte Pro cuius inenarrabilis glorie recordatione ego Æthelredvs gratia Dei sullimatus rex et monarchus totius Albionis ruris quandam particulam tredecim uidelicet ab incolis estimatam mansiunculis in loco qui dicitur Corigescumb ad cenobiale monasterium quod solicole regionis illius Scireburnan uocitant liberam preter arcem pontem expeditionemque in perpetuum ius libenter admodum concedendo scedulam istam annotare mandaui Hanc uero prefatam terram xvi ut prefati sumus cassatis consistentem quondam Alfwoldus episcopus rege Eadgaro consentiente duorum hominum tempus de ipso monasterio accomodauit sed sequens post illorum uite terminationem successor Æthelricus uocamine episcopus recte redintegrauit necessitudineque postea cogente ob malorum infestationes direptionesque Danorum duci Eadrico traditione perpetuali tribuit Labentibus denique annorum curriculis quidam predicti monasterii famulus nomine Wlfgarus fauente amicorum amminiculo multo auri argentique pretio illam terram ab ipso comparauit Eadrico atque pro anime sue remedio supra memorato concessit cenobio Si autem tempore contigerit aliquo quempiam hominum aliquem libellum ob istarum apicum adnichilationem in palam producere sit omnimodis ab omnibus hominum ordinibus condempnatus omnique abolitus industria ueritatis cuiuscumque regum fuerit tempore perscriptus Si quis uero contra hoc decretum machinari uel infringere aliquid temptauerit ni prius digna satisfactione cessauerit aut emendauerit penalis eum deglutiat tartarorum interitus Acta uero est presens pergameni scedula anno dominice incarnationis millesimo xiiii indictione uero xii Istis terminibus supradicta terra circumgyrata est Ærest on ærne dene þanone on hornes beorh ðanone on leas ende þanone on miclan corf on miclan cruc middewearne þanone andlanges hrycges on hlydan pol þanone on syres ford ðanone on ðone hagan þanone on breowoldesham ðanone on byssan broc þanone on lyfdic ðanone on lyc hagan on grenan weg þanone on focgan crundel þanone on trynd leawege þanone on earna leawege þanone forð andlanges herpaðes eft on ærne dene Ista kartula illorum testium testimonio est corroborata quorum hic uocabula litteris uidentur karaxata + Ego Æðelred gubernator sceptri huius insule hanc nostri decreti breuiunculam alme crucis notamine muniens roboraui + Ego Wulfstan archiepiscopus corroboraui + Ego Lyfing episcopus confirmaui + Ego Ælfsige episcopus consolidaui + Ego Æðelsige episcopus conscripsi + Ego Beorhtwald episcopus conquieui Ego Eadric dux Ego Ælfric dux Ego Leofwine dux Ego Uhtred dux Ego Æðelmær dux Ego Godric dux Ego Eadmund clyto Ego Eadwig clyto Ego Eadweard clyto Ego Ælfred clyto Ego Beorhtræd abbas libenter annotaui Ego Wulfgar abbas humiliter consensi Ego Ælfsige abbas benigniter subarraui Ego Ælfnoð abbas gratanter muniui Ego Brihtmær abbas clementer subscripsi Ego Ulfkytel minister Ego Sigeferð minister Ego Godwine minister Ego Ælfgar minister Ego Odda minister Ego Æðelweard minister Ego Wulfgar minister Ego Ælfmær minister Ego Wulfwerd minister
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter