utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03550001

Charter
Charter Number: 03550001
Cartulary Title: Charters of St. Augustine's Abbey Canterbury and Minster-in-Thanet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0605
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics (brat) Anglo Saxon Charters (S 2) ASChart (S 2) eSawyer (S 2)
map View Map
Charter:
In nomine Domini nostri Iesu Christi Omnem hominem qui secundum Deum uiuit et remunerari a Deo sperat et optat oportet ut piis precibus consensum hilariter ex animo prebeat quoniam certum est tanto facilius ea que ipse a Deo poposcerit consequi posse quanto et ipse libentius Deo aliquid concesserit Quocirca ego Æthilberhtus rex Cantie cum consensu uenerabilis archiepiscopi Agustini ac principum meorum dabo et concedo Deo in honore sancti Petri aliquam partem terre iuris mei quæ iacet in oriente ciuitatis Dorobernie ita dumtaxat ut monasterium ibi construatur et res quæ supra memoraui in potestate abbatis sit qui ibi fuerit ordinatus Igitur adiuro et precipio in nomine Domini Dei omnipotentis qui est omnium rerum iudex iustus ut prefata terra subscripta donatione sempiternaliter sit confirmata ita ut nec mihi nec alicui successorum meorum regum aut principum siue cuiuslibet conditionis dignitatibus et ecclesiasticis gradibus de ea aliquid fraudare liceat Si quis uero de hac donatione nostra aliquid minuere aut irritum facere temptauerit sit in presenti separatus a sancta communione corporis et sanguinis Christi et in die iudicii ob meritum malitie suæ a consortio sanctorum omnium segregatus Circumcincta est hec terra his terminibus in oriente ecclesia sancti Martini in meridie uia oþ Burhgat in occidente et in aquilone Drutingestræte Acta in ciuitate Dorouerni anno ab incarnatione Christi dcv indictione vi + Ego Æthelbertus rex Cancie sana mente integroque consilio donacionem meam signo sancte crucis propria manu roboraui confirmauique Ego Ægustinus gratia Dei archiepiscopus testis consenciens libenter subscripsi Eadbald Hamigils Augemund referendarius Hocca Grafio Thangil Pinca Geddi
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter