utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03550002

Charter
Charter Number: 03550002
Cartulary Title: Charters of St. Augustine's Abbey Canterbury and Minster-in-Thanet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0605
Date Type: Internal
Resource Link(s): Anglo Saxon Charters (S 3) ASChart (S 3) eSawyer (S 3)
map View Map
Charter:
In nomine Domini nostri Iesu Christi Notum sit omnibus tam presentibus quam posteris quod ego Æthelbertus Dei gratia rex Anglorum per euangelicum genitorem meum Augustinum de idolatra factus Christicola tradidi Deo per ipsum antistitem aliquam partem terre iuris mei sub orientali muro ciuitatis Dorobernie ubi scilicet per eundem in Christo institutorem monasterium in honore principum apostolorum Petri et Pauli condidi et cum ipsa terra et cum omnibus que ad ipsum monasterium pertinent perpetua libertate donaui adeo ut nec mihi nec alicui successorum meorum regum nec ulli unquam potestati siue ecclesiastice siue seculari quicquam inde liceat usurpare sed in ipsius abbatis sint omnia libera dicione Si quis uero de hac donatione nostra aliquid minuere aut irritum facere temptauerit auctoritate et beati pape Gregorii nostrique apostoli Augustini simul et nostra imprecatione sit hic segregatus ab omni sancte ecclesie communione et in die iudicii ab omni electorum societate Circumcingitur hec terra his terminibus in oriente ecclesia sancti Martini et inde ad orientem be sywenne dune et sic ad aquilonem be Wykenge mearce iterumque ad orientem et ad austrum be burnware mearce item ad orientem et ad austrum be suth burnware mearke et sic ad austrum et occidentem be kynges mearke item ad aquilonem et orientem be kynges mearce sicque ad occidentem to riðere ceape et ita ad aquilonem to druting stræte Actum est hoc in ciuitate Dorouernie anno ab incarnatione Christi dcv indictione vi +Ego Athelbertus rex Anglorum hanc donationem meam signo sancte crucis propria manu confirmaui + Ego Augustinus gratia Dei archiepiscopus libenter subscripsi + Ego Eadbaldus regis filius faui + Ego Hamigisilus dux laudaui + Ego Hocca comes consensi + Ego Augemundus referendarius approbaui + Ego Graphio comes benedixi + Ego Tangisilus regis optimas confirmaui + Ego Pinca consensi + Ego Geddi corroboraui
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter