utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03550032

Charter Number: 03550032
Cartulary Title: Charters of St. Augustines Abbey Canterbury and Minster-in-Thanet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1016 - 1035
Date Type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 989) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 989)
map View Map
Charter:
Ego Cnut per Dei misericordiam basileus Ægelnodo archiepiscopo et omnibus episcopis abbatibus comitibus uicecomitibus et omnibus fidelibus tocius Anglie salutem et amiciciam Sciatis me dedisse Deo et sancto Augustino et fratribus ut habeant eorum saca et socna et pacis fracturam et pugnam in domo factam et uie assaltus et latrones in terra sua captos latronumque suscepcionem uel pastionem super illorum proprios homines infra ciuitatem et extra theloneumque suum in terra et in aqua atque consuetudinem que dicitur theames et super omnes allodiarios quos eis habeo datos Nec uolo consentire ut aliquis in aliqua re de hiis se intromittat nisi eorum prepositi quibus ipsi hec commendauerint quia habeo has consuetudines Deo datas et sancto Augustino pro redempcione anime mee et successorum meorum ita ut eas libere et pleniter habeant et possideant inperpetuum Et qui hanc donationem meam infringere uel irritam facere temptauerit a Deo omnipotente et omni sancta ecclesia excommunicatus sit Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter