utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03550034

Charter Number: 03550034
Cartulary Title: Charters of St. Augustines Abbey Canterbury and Minster-in-Thanet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1042 - 1045
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1048) eSawyer (S 1048)
map View Map
Charter:
Conditor celi terreque Deus uniuersitate totius creature de nichilo perfecta primum hominem de limo formauit eumque ad imaginem suam configurauit cui et omnium operum suorum dominari precepit ea uidelicet ratione ut homo rationabilis irrationabili uteretur creatura per quam ipse Deo seruiens obediret et obediendo creatorem honoraret Deinde succedente generatione in generationem templa et ecclesias fieri constituens de primitiis et decimis ac de substantia sue largitionis eas in nomine suo honorari precepit Insuper et per euuangelium nos instruens ait Thesaurizate uobis thesauros in celo et reliqua Quapropter ego Eadweardus regis regum gratia rex et Anglorum princeps post longam exiliationem solius miserentis Dei nutu in regno meo reuersus et in solio patrum meorum residens ecclesiam quam hortatu beati Augustini rex Æthelberht in honore apostolorum Petri et Pauli a fundamento constituit diuersisque donis ditauit in qua ipsius regis et omnium episcoporum Cantie ac regum corpora poni possent cum omnibus appenditiis uel adiacentiis suis liberam esse annuo et statuto Quoniam quidem in eadem ecclesia supradictus rex conditus iacet eiusque stirpis progenita Deo dilecta requiescit uirgo Mildryþa ego etiam eiusdem regis stemmate ortus et regno eius Deo iuuante potitus Tanatos insulam trado quam Hegberctus rex iure hereditario concessit uenerabili regine Domneue matri scilicet sancte Mildrythe quantum cerua cursu suo lustrauerat pro interemptione duorum fratrum eius Æþelredi atque Æþelberti quos iussu eiusdem principis Deo odibilis Thunur iniqua strauit morte quem mox celestis ultio terribiliter subsecuta est ipsum perimendo Sed et omnes donationes possessionum uel facultatum quas prisco siue moderno tempore predecessores mei reges eidem ecclesie contulerunt et ego regia potestate contrado atque firma astipulatione cum consensu et testimonio episcoporum ducum principum et satellitum meorum abbati Ælfstano ac monachis ibidem sub regula beati Benedicti abbatis Deo militantibus ad habenda et perfruenda sibi perpetua libertate constituens attribuo Si cui uero hec largitio displicet uel si quis quod absit hanc minuerit percutiat eum Deus amentia et cecitate ac furore mentis omnique tempore calumpniam maledictionis Dei sustineat nec sit qui eum liberet nisi penitens resipiscat et digna emendatione satisfaciat Hec autem traditio regalis in eodem loco seruetur inconuulsa et incontaminata Deo teste qui dixit Michi uindicta ego retribuam contradicentibus uero ad ruinam et ad condempnationem in die furoris Domini cum eos qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis scientiam uiarum tuarum nolumus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter