utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03550040

Charter Number: 03550040
Cartulary Title: Charters of St. Augustines Abbey Canterbury and Minster-in-Thanet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0689
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 10) ASChart (S 10) eSawyer (S 10)
map View Map
Charter:
In nomine Domini nostri Iesu Christi saluatoris Ego Suebhardus rex Cantuariorum anno secundo regni nostri indictione secunda sub die kalendarum Martis cum consilio uenerabilis archiepiscopi Theodori atque consensu primorum meorum sed et cum consilio quoque ac consensu patris mei Sebbe regis terram que dicitur in Sudaneie intra insulam Tenet que et continet antiquo iure xliiii manentes quibus modo addimus curtem xii manentes habentem ultra insulam in loco qui dicitur Sturgeh cum siluis et paludibus cum fluminibus et fontibus cum pratis et pomariis cum domibus cunctisque utensilibus et omnibus ad eandem pertinentibus rebus in ipsa quantitate sicut antiquitus principes a regibus sibi perdonatam habuerant Æbbe abbatisse iure ecclesiastico ac monasteriali et quibuscumque successoribus ipsa uoluerit derelinquere tantum in domino in sempiternum possidendam perdonamus ita ut nec nobis nec aliquibus successorum nostrorum regum siue principum aut etiam ecclesiasticarum dignitatum gradibus nefario temeritatis ausu aliquando infringere uel deminuere aliquid de ea liceat sed pro remedio anime mee et absolutione peccatorum meorum ita ut predixi famulis Dei perdonata absque aliqua lesione in euum permaneat Hec autem terra antea per Hlotharium et Edricum reges Cantuariorum tantum accommodata sub dominio famulantium Deo iacebat Postea autem a Mulo rege regnum Cantie optinente perdonata est in ius ecclesiasticum Æbbe abbatisse xliiii manentes comparante ab eo ipsa sua pecunia digna ex quibus sunt intra insulam Tenet xliiii manentes extra autem eam insulam x manentes sunt in his regionibus que hoc modo nominatur id est in Sturige et ut nos solemus dicere ad aquilonis siluam ubi dicitur Maeccanbrooc Igitur hanc terrarum prescriptarum largitionem non solum pro pecunia quadam siu propinquitate sed mercede quoque ab omnipotente Deo Eabbe abbatisse eternaliter possidendam contradimus et confirmamus Hanc autem donationem meam cum consensu et uoluntate precellentissimi regis Edilredi fecimus Quisquis autem heredum successorumque meorum regum Cantie uel si quilibet secularium dignitatum aut ecclesiasticarum de supradicta donatione quam pro eterna remuneratione anime mee omnipotenti Deo ad utilitatem famulantium ei in ius monasteriale constat esse largitam aliquid disrumpere aut immutare uel irritum facere temptauerit sciat se sine dubio omnipotenti Deo fraudem facere et proinde coram eo et sanctis angelis eius eterno anathemate reum Quicumque uero hec que largita prediximus sub pia protectione custodierit uel pro Dei intuitu misericorditer auxerit sit benedictus in secula audiatque in die nouissimo tremendi examinis ab ipso iudice omnium Christo Domino eterne benedictionis uocem Uenite benedicti patris mei percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi manentem igitur hanc cartulam in sua semper firmitate cum religiosis testibus signo dominice crucis in hoc loco qui dicitur Dorouernis stabiliter in euum confirmamus + Ego Sueaberdus rex Cantie suprascripta signo sancte crucis per propriam manum roboraui + Signum manus Gumbercdi + Signum Gebredi + Signum Osfridi + Signum Verbaldi + Signum Hagona + Signum Egisan + Signum Bernhardi + Signum Sebbe regis + Signum Ecce + Signum Raban + Signum Albercti + Signum Gudhardi + Theodorus gratia Dei archiepiscopus subscripsi + Ego Adrianus abbas subscripsi + Ego Osuuini propria manu subscripsi + Signum manus Ædilredi regis Merciorum dum ille adfirmauerat terram nostram in hoc loco erat qui dicitur Mirafeld atque Stapulford anno ab incarnatione Christi dcxci indictione iiii viii die mensis Ianuarii prima feria
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter