utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03550048

Charter Number: 03550048
Cartulary Title: Charters of St. Augustines Abbey Canterbury and Minster-in-Thanet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0727
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 26) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 26) ASChart (S 26)
map View Map
Charter:
In nomine Domini Dei saluatoris nostri Iesu Christi Quoniam spes Christianorum hominum his mercedem pollicetur eternam qui pro intuitu pietatis seruis et ancillis Dei aliquod temporale subsidium misericorditer tribuunt idcirco ego Eadbertus rex Cantuariorum terram dimidii aratri quam dudum habuit Aescuuald in regione qui dicitur bi Northanuude cum omnibus ad se pertinentibus rebus dedi et do Mildrithe religiose abbatisse et uenerabili familie eius inperpetuum possidendam a quibus id premium potissimum quero ut memores mei assidue sint in orationibus suis posterisque eorum precipiant hoc ipsum sedulo agere Quisquis igitur successorum heredumque meorum hoc tantillum et pietate plenum donum meum integrum inlibatumque esse permiserit mercedem beniuolentie sue et ipse a Deo qui largissimus non tantum piorum actuum uerum etiam et uoluntatum bonarum remunerator est habeat Si quis uero non permiserit ipse ab eodem Domino qui iustissimus impiorum et uoluntatum et operum ultor est uindictam percipiat nisi preuenerit debitum illius iudicium cum correctione dignissima Actum pridie idus Octobris anno ab incarnatione Domini dccxxvii indictione x Ego Eadbertus rex presentem donationem meam signum hoc sancte crucis scribendo firmaui testesque quorum nomina subter digesta sunt ut subscriberent petii Anno regni mei tertio Signum manus Balthardi Signum Bynnan +
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter