utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03550053

Charter Number: 03550053
Cartulary Title: Charters of St. Augustines Abbey Canterbury and Minster-in-Thanet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0763 - 0764
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): eSawyer (S 29) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 29) ASChart (S 29)
map View Map
Charter:
Regnante inperpetuum Domino nostro Iesu Christo Unicuique mortalium uite sue terminus omnipotentis Dei dispensatione incertus esse dinoscitur Uenit enim Dominus ad uisitandum seruum suum in die qua non sperat et hora qua non putat Qua de re ego Eadbertus rex Cantie anno secundo regni nostri una cum consensu et consilio archiepiscopi Bregwini et principum meorum pro eterna redemptione anime mee aliquid ex his que mihi idem ipse Dominus et saluator noster cunctorum bonorum largitor tribuerit statuens donare decreueram id est duarum nauium transuectionis censum qui etiam iuris nostri erat in loco cuius uocabulum est ad Serrae iuxta petitionem uenerabilis abbatisse Sigeburge eiusque sacre conuersationis familie in monasterio sancti Petri quod situm est in insula Tenet sicut a regibus Merciorum Æthilbaldo uidelicet clementissimo et rege Offan longe ante concessum est tributum in loco cuius uocabulum est Lundenwic Alterius uero quod nuper edificatum est in monasterio eiusdem religiose Dei famule omne tributum atque uectigal concedimus quod etiam a theloneariis nostris iuste impetitur publicis in locis que appellantur Fordwic et Seorre Hinc igitur precipio et precor in nomine omnipotentis Dei patriciis ducibus comitibus theloneariis actionariis publicis dignitatibus ut hec nostra concessio in Dei donatione eternaliter sit confirmata ita ut nec mihi nec alicui successorum meorum regum siue principum seu cuiuslibet conditionis dignitatibus nefario temeritatis ausu de supradicta donatione nostra aliquid fraudare uel minuere liceat Si autem contigerit ut nauis ista rupta et confracta sit uel nimia uetustate consumpta siue etiam quod absit naufragio perdita ut alia in loco illius ad utilitatem ibidem Deo seruientium famulorum Christi et famularum construatur ad hanc uidelicet conditionem ut quicquid in suis mercimoniis in diuersis speciebus adquirere possint nobis fideliter inoffense offerre debeant simul cum ipsa naui ad locum qui appellatur Fordwik Et quicumque de hac donatione nostra quod etiam specialiter omnipotenti Deo firmiter concessum est aliquid nefario caliditatis ausu abstrahere uel minuere temptauerit sciat se a consortio sanctorum omnium separatum et cum diabolo et angelis eius inperpetuum esse dampnandum quoniam sanctum locum istum dehonestare conatus est in quo primi apostolorum principis Petri intercessio orationibus assiduis et elemosinis floret pro omni populo Christiano Iccirco uiuens benedictione Dei carebit et moriens maledictioni debite subiacebit nisi digna satisfactione emendauerit quod inique studuit deprauare Quicumque uero hec augenda custodierit sit benedictus inperpetuum et beatissimam uocem audire mereatur cum sanctis Uenite benedicti patris mei + Ego Edbertus rex hanc donationem a me factam propria manu signo sancte crucis roboraui + Ego Bregowinus archiepiscopus ad petitionem Edberti regis signum sancte crucis expressi + Signum manus Iaenberti abbatis + Signum manus Daene abbatis + Signum Bruuni abbatis + Signum manus Baltheardi comitis + Signum Eathelhun principis + Signum manus Redfridi + Signum manus Budda + Signum manus Athelberti + Signum manus Headda + Signum manus Egesasi + Signum manus Aldredi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter