utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03560010

Charter Number: 03560010
Cartulary Title: Charters of St. Pauls, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Renewal
Date: 0903
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 367a) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 367a)
map View Map
Charter:
Regnante imperpetuum et mundi monarchiam gubernante Altithroni patri sobole qui celestia simul et terrestria moderatur illius incarnationis anno DCCCCIII Indictione vero vi contigit quod Æþelfriðo duci omnes sui hæreditarii libri ignis vastatione combusti perierunt Tali igitur necessitate cogente predictus dux Eadwardum regem rogavit Æþelredum quoque Æþelfledamque qui tunc principatum potestatemque gentis Merciorum sub predicto rege tenuerunt omnes etiam senatores Merciorum ut ei consentirent et licentiam darent alios sibi libros rescribendi Tunc illi omnes unanimiter devota mente consenserunt ut alii et libri scriberentur eodem modo sicut priores scripti erant in quantum eos memoriter recordari potuisset Si vero quoslibet recordari minime potuisset tunc ei ista cartula in auxilio et affirmatione fieret ut nullus eum contentiose cum aliis libris affligere valuisset nec proprinquus nec alienus quamvis aliquis homo de vetustis libris aliquem protulerit quem prius fraudulenter vel hora ipsius incendii vel aliquo tempore per furtum abstraxisset Novimus quodque quod omnia quæ in hoc mundo contingere solent aliquando vero tardius aliquando vero citius ex memoria mortalium delapsa in oblivionem devenire nisi in scedulis literarum karacteribus adnotantur Quapropter in hac cartula innotescere ratum atque gratum satisque commodum duximus de illa videlicet terra æt Gisladune x cassatorum quod eam Cronulfus rex inclitus Merciorum suo fideli Beornoþo comiti condonavit sibi suisque post se perhenniter heredibus liberam cum omni utilitate possidendam signoque alme crucis suam munivit prerogativam ac fideliter firmavit cum silvis pratis ac paschuis omnibusque utilitatibus perpetualiter possidendam + Eadwardus rex + Æþelred + Aþelfled + Wilfere bisceop + Werferd b[isceop] + Plegmund Archiepiscopus + Wimund b[isceop] + Eadgar b[isceop] + Æþelwerd + Osferd + Orlaf + Aþelun Abb + subscripsi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter