utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03560012

Charter Number: 03560012
Cartulary Title: Charters of St. Pauls, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0924 - 0939
Date Type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 453) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 453)
map View Map
Charter:
In nomine domini nostri Iesu Christi salvatoris Ea que secundum legem salubriter diffiniuntur licet solus sermo sufficeret tamen pro euitanda futuri temporis ambiguitate fidelissimis scripturis et documentis sunt commendanda Quamobrem ego Æthelstanus rex Anglorum pro eterne retributionis spe et relaxatione peccaminum meorum ad laudem domini nominis et ad honorem sancti Pauli apostoli et gentium doctoris regali auctoritate renouaui atque restuaraui libertatem ad monasterium ipsius statutum in Lundonia ciuitate ubi diu sanctus Erkenwaldus episcopatum tenuit qui etiam propensius in monasterii studens proficuo illud priuilegium quod hactenus in prefato habetur monasterio in Romulea urbe petebat aliaque quamplurima priuilegia que nostri antecessores pro redemptione animarum suarum et pro celestis regni desiderio constituerunt in illo monasterio scripta continentur Hec est interim illa libertas quam ut perpetualiter in sepedicto monasterio permaneat animo libenti constituo id est x mansas ad Sandonam cum Roðe et viii ad Eardeleage cum Luffenheðe et x ad Bylcham cum Wicham et viii ad Tidwolditun et xii ad Runweolla et xxx ad Eadulfes næsa et x ad Drægtun et viii ad Berne et x ad Neosdune cum Willesdune Hanc ergo libertatem pro petitione et admonitione uenerabilis episcopi Theodorici qui tunc temporis eidem monasterio prefuit placabili mentis deuotione dictare scribere commendare procuraui Si quis uero quod non optamus huius decreti aduersitatem infringere temptauerit aut aliter quam a nobis statutum estb mutare presumpserit sit a consortio Domini nostri Iesu Christi segregatus et cum lupis rapacibus ponatur et eius ligaturis se constrictum sciat cui Christus claues celestis regni commendans ait Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam et tibi dabo claues regni celorum et quodcunque ligaueris super terram erit ligatum et in celis et quodcunque solueris super terram erit solutum et in celis Denique adhuc pro ampliori firmitatis testamento omnimodo precipimus atque precipiendo obsecramus ut maneat ista libertas insolubiliter ab omni seculari seruitio cum omnibus per circuitum ad se rite pertinentibus campis pratis pascuis siluis riuulis tribus exceptis expeditione pontis arcisque constructione et exercitu Idcirco uero huius donationis munificentiam tam firmiter atque inmobiliter imperamus quia pro hoc a domino celeste beatitudinem accipere speramus illo annuente cui est honor et potestas et imperium per infinita secula seculorum Deinde huius decreti consentiens testis fuit Adelgarus archipræsul et Oskytel metropolitanus Eboracensis ecclesie et Ælfstanus Londoniensis episcopus et Aðulf Herefordensis basilice episcopus et Ælfere dux et Brihtnoð dux et Ælfric abbas et Ælfstan abbas et alii multi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter