utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03560021

Charter Number: 03560021
Cartulary Title: Charters of St. Pauls, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0978 - 0996
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 941) eSawyer (S 941)
map View Map
Charter:
Ego Æþelredus rex una cum Ymma regina et cum principibus meis coram conuentu dei sacerdotum reuerentissimo scilicet antistiti Ælfstano terras monasterii beati Pauli apostoli quas a predecessoribus meis siue a me donatas seu a regibus gentium exterarum seu a principibus seu a quibuslibet hominibus sub confirmationis testimonio omnes perpetualiter possidendas contuli quatinus michi criminum meorum flagitia a domino uenia relaxetur et confusiones scandalorum scismata simultatumque dehinc aboletur et ut firmius hec donationis cartula roboretur etiam presentibus ducibus comitibus omnique ordine sacerdotali uexillum sancte crucis manu propria infixi et testes idoneos ad subscribendum eadem signi impressione dignum curaui quorum numerus et nomina subter adnexis figuris agnoscuntur Si quis uero quod absit tirannica potestate fretus aut fastu superbie tumidus contra hoc decretum a me confirmatum in magno seu in modico nocere aut irrita facere temptauerit nouerit se iudicante Domino uiuos ac mortuos gehenne suppliciis missus perpetuasque luere pens + Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter