utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03560023

Charter Number: 03560023
Cartulary Title: Charters of St. Pauls, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1004 - 1014
Date Type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 908) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 908)
map View Map
Charter:
In nomine Domini et saluatoris nostri Iesu Christi Ego Æðelredus dei gratia Anglorum basileus notifico uobis fidelibus et amicis meis quod Ægelflæd meo concessu duas de possessione sua terras Deo ad laudem sibique post discessum ad salutem beatissimo atque doctori gentium Paulo eiusque ecclesie fratribus die noctuque famulantibus cum summa deuotione obtulit quarum hec sunt nomina Lagefare cum quattuor mansis et Cochamstede cum duabus mansis Hanc uero donationem perpetuam esse concessimus et si aliquis eam in aliud quam constituimus transferre uoluerit cum Iuda qui Dominum tradidit penas luat herebi et inde nequaquam possit eximi nisi ad satisfactionem uenerit Huius autem donationis isti sunt testesi idone Ægelnoðus Cantuariae archiepiscopus Wulfstanus Eboracensis archiepiscopus Ælfunus Lundoniensis episcopus et Ælfricus abbas et Wigerdus abbas et Ælfwius abbas et Ælfredus dux et Brihtnoðus dux et Eadricus dux et Ælfsius satrapa regis et Ufegeat satrapa regis et Fræna satrapa regis et Hargodus presbiter et Ælfricus diaconus et Wulfricus presbiter
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter