utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03570003

Charter Number: 03570003
Cartulary Title: Charters of St. Albans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0792 - 0795
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 138) eSawyer (S 138)
map View Map
Charter:
+ Regnante in perpetuum Deo et domino nostro Jhesu Christo Licet per totum ubique mundum beatorum martyrum qui suum pro Christo sanguinem fuderunt merita divine laudis exultacione celebranda sint eorumque Dei auxilio exempla gloriosa sequenda precipue nobis tamen beatissimi Albani qui sub hac Britannie insula gloriosus martyrio effulsit memoria pia semper intencione et sedula sollicitudine observanda est Unde ego Offa gratia Dei rex Merciorum cum filio meo Ecgfrido pro amore omnipotentis Dei et huius sancti intercessione terram xxx manensium in locis quorum subinferuntur nomina domino meo Jhesu Christo ad æcclesiam sancti Albani ubi ipse tyro primus in passione victima effectus est jure perpetuo perdonabo Eoque delectabilius hanc donationem perficio quia superna proteccio tam nobile temporibus nostris thesaurum quod diu fuit clausum et huius terre indigenis abditum revelare dignata est Hæc itaque sunt supradictarum vocabula terrarum et Uuineshauue xii manensium cum terminis suis et Scelfdune sive Baldinigcotum trium manensium quorum scilicet trium manensium terminati sunt hec Suanaburna Heortmere Stretuuealebroc Item vero x manensium ubi dicitur Scuccanhlau vel Fenntuun cum silva quæ cognominatur Horwudu cum terminis suis Æt Lygetune v manensium quam videlicet terram Alhmundus abbas expedicionem subterfugiens mihi reconciliacionis gratia dabat Hoc quoque consencientibus episcopis meis et abbatibus ducibus ac principibus sub invocacione sancte trinitatis et individue unitatis donando precipio quatinus tota terra illa sit libera ab omni tributo et necessitate seu regis seu episcopi ducis judicis et exactorum et operum que indici solent Neque emendacione pontium neque fossam adversum inimicos faciendam Totum omne prefate terre stipendium et exaccio ad supradicti martyris tumbam insolubiliter persolvatur Et si forte quis intra ejusdem ecclesie potestatem aut extra cum episcopo seu abbate communis inveniatur bello furto vel fornicacione aut alio quolibet simili reatu astrictus semper ea pars pene et emendacionis que regi vel episcopo debetur ad beati Albani monasterium inviolato semper fodere reddatur Credo enim et veraciter confido quod hec munificentia non solum mihi meisque sed etiam universis Anglorum populis sublimiter proficiat quia pro cujus amore ille miles intrepidus meruit coronari qui tocius mundi pericula passus est suo sanguine expiare Hec sunt nomina testium qui hanc donacionem meam consencientes signo crucis Christi confirmarent + Ego Offa rex huic donacioni meæ signum crucis inpono + Ego Ecgfridus paterne munificencie consenciens subscripsi + Ego Higbertus archiepiscopus consensi et subscripsi + Ego Ceoluulfus episcopus consensi et subscripsi + Ego Heothored episcopus consensi et subscripsi + Ego Unwona episcopus consensi et subscripsi + Signum manus Alhmundi abbatis + Signum Beonnan abbatis + Signum Wimundi abbatis + Signum Forthredi abbatis + Signum Brordani patricii + Signum Binnani principis + Signum Esuuini ducis + Signum Alhmundi ducis + Signum Uuigberti ducis + Signum Æwelmundi ducis + Signum Eadgari ducis + Signum Headberti ducis + Signum Ealhmundi ducis + Signum Cuthberhti ducis + Signum Eadberhti ducis + Signum Wulfheardi ducis + Signum Ealheri ducis Perscripta est autem huius donacionis cartula anno dominicæ incarnacionis dccxcv Indictione v et regni Offanis xxxv sub iiii nonas Maias in loco qui dicitur Ætberanforda
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter