utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590295

Charter
Charter Number: 03590295
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1224
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod hec est conuencio facta inter priorem de Luff et conuentum eiusdem loci et Frebernum de Dodeford scilicet quod predictus prior et conuentus tradiderunt predicto Freberno illam uirgatam terre in Dodeford cum pertinenciis quam Ailmerus tenuit et totum pratum quod uocatur Sustermede cum pastura ei pertinente tenend sibi uel cui assignare uoluerit in xv annos postquam castellum de Bedeford captum erat ciclo eciam decenno uenali currente eodem anno per ix libere et quiete ab omni seruicio eis pertinente pro una marca annuatim reddendo scilicet ad festum sancte Marie in Marcio dimidiam marcam et ad festum sancti Michaelis sequens dimidiam marcam et iiij aucis Et preterea predictus Frebernus inueniet fenum monachis quando illac pretereunt et bigatori similiter inueniet fenum in autumno dum decimam colligit sine wasto Et si forte predictus prior et conuentus possint recuperare aliquam terram in eadem villa de Dodeford ad colendam cum proprio aratro predictus Frebernus tradet predictam uirgatam terre cum predicto prato et pastura predictis priori et conuentui ad uoluntatem eorundem saluo sibi mesuagio cum crofto pro quo soluet per annum si ita contigerit iij solidos et iiij gallinas ad terminos predictos Et salua gersuma scilicet x solidis quos dedit premanibus et saluo croppo et labore quem in terra predicta posuerit per visum iiij legalium hominum et secundum tempus quo tenuerit persoluetur gersuma eidem Freberno Et ut hec conuencio rata et stabilis perseueret presenti scripto ex utraque parte sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Ricardo vicario de Dodeford Giliberto de Dodeford Iohanne le Bracur Iohanne de Godewell Roberto de Billing Henrico Doget Willelmo Karite Henrico coco Radulfo Wither et alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter