utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590297

Charter Number: 03590297
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1374
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec indentura facta apud Luffeld die veneris in festo Epiphanie domini anno regni regis Edwardi tercij post conquestum Anglie quadragesimo septimo inter fratrem Willelmum priorem prioratus de Luffeld rectorem ecclesie de Dodeford et eiusdem loci conuentum ex parte vna et Henricum Mychel de Dodeford et Aliciam vxorem eius ex altera parte testatur quod conuencio subscripta die loco et anno predictis inter partes predictas facta est scilicet quod predicti prior et conuentus in eorum capitulo voluntarie et vnanimiter tradiderunt et concesserunt et ad feodi firmam dimiserunt prefatis Henrico et Alicie et eorum heredibus imperpetuum omnem fimum infra rectoria de Dodeford existentem cum libero ingressu et egressu in congruis temporibus anni illum colligendum et auferendum nec sit ad grauamen prioris et conuentui Et pro hac tradicione et concessione predicti Henricus et Alicia et eorum heredes concedunt pro se et heredibus suis ad inueniendum et sustentandum vnam lampadem in ecclesia parochiali de Dodeford ardentem vt consuetudo fuit ab antiquis vt predictus prior et conuentus j lampadem predictam sustentare consueuerunt et predicti Henricus et Alicia et heredes eorum predictos priorem et conuentum contra omnes ordinarios defendent Si aliter predicti Henricus et Alicia et eorum heredes egerunt tunc bene liceat predictis priori et conuentui predictum fimum infra rectoria euenientem retinere quousque pro eis satisfaciant et predicti Henricus et Alicia et eorum heredes colent conuenienter olera in orto dicte rectorie ad visum prioris et conuentus et eorum famulorum et predicti prior et conuentus et successores illorum predictum fimum predictis Henrico et Alicie et heredibus eorum vt in forma predicta contra omnes gentes warantizabunt In cuius rei testimonium parti huius indenture penes prefatos Henricum et Aliciam et heredes suos residenti predicti prior et conuentus sigillum suum commune apposuerunt parti vero altere penes priorem et conuentum residenti predicti Henricus et Alicia pro se et heredibus suis sigilla sua apposuerunt Dat apud Luffeld die et anno predictis Hijs testibus Willelmo Cokkel seniore Willelmo filio suo Thoma Bayli Henrico Dauy Roberto Yong de Dodeford et alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter