utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590321

Charter
Charter Number: 03590321
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1259
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit frater Willelmus prior de Luffelde et eiusdem loci conuentus salutem in domino Noueritis nos dedisse et presenti carta nostra confirmasse Michaeli Frebern de Dodford pro humagio et seruicio suo illam virgatam terre cum crofto et omnibus pertinencijs suis excepto mesuagio quam Ailmerus quondam tenuit in villa de Dodford cum prato et pastura de Sustermede Tenendum et habendum de nobis et successoribus nostris sibi et heredibus suis de sua sponsata prouenientibus uel cuicunque puerorum suorum dare uoluerit Reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris viginti quatuor solidos argenti ad quatuor anni terminos scilicet ad festum sancti Michaelis sex solidos et ad Nathale domini sex solidos et ad festum sancte Marie in Marcio sex solidos et ad vincula sancti Petri sex solidos pro omnibus seruicijs saluo releuio Dictus vero Michael nec heredes sui nec aliqui sui assignati dictam virgatam terre nec partem terre nec pratum prenominatum domino feodi illius nec alicui alio dabunt nec vendent nec assignabunt nec aliquo modo in Iudaismo dictam terram invadiabunt nec aliquo homine uel nec ab aliqua femina vtriusque legis super predictam terram aliquid mutuo accipient sine assensu et voluntate predictorum prioris et conuentui Nos vero dicti prior et conuentus et successores nostri dictam virgatam terre cum crofto et omnibus pertinencijs suis excepto mesuagio et crofto dicto Michaeli et heredibus suis sicut predictum est contra omnes gentes warantizabimus per predictum seruicium Vt autem hec nostra donacio et carte nostre confirmacio firma et stabilis imperpetuum perseueret huic presenti scripto commune sigillum ecclesie nostre dignum duximus apponendum Hijs testibus domino Simone de Throp domino Radulpho filio suo Willelmo Gulafre Henrico filio Gileberti Daniel Iohanne de Pery Galfrido le Freman Waltero le Iuuen Dauid de Wedun et alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter