utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590324

Charter
Charter Number: 03590324
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 - 1231
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus prior de Luffelde totusque eiusdem loci conuentus dedimus et concessimus et presenti carta nostra confirmauimus Waltero de Pateshull et Margerie vxori eius vnum mesuagium in Bedford illud scilicet quod Robertus de Broy auus predicte Margerie de nobis tenuit Habendum et tenendum sibi et heredibus suis qui exibunt de predicta Margeria de nobis et successoribus nostris libere quiete et hereditarie inperpetuum Reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris octo denarios ad festum sancti Michaelis pro omni seruicio Et ut hec nostra concessio et donacio firma et inconcussa permaneat eam sigillorum nostrorum apposicione corroborauimus Hijs testibus Ricardo de Grymescot Roberto de Lega et alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter