utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590327

Charter
Charter Number: 03590327
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1215 - 1231
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus Niger de Norhamptona diuine pietatis intuitu et pro salute anime mee et pro anima patris mei et anima matris mee et pro animabus antecessorum meorum et successorum meorum dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et sancte Marie de Luffeld et priori et monachis ibidem deo seruientibus duas domus in in vico de Svinewell ex opposito capitali mansioni mee tenendas et habendas in perpetuum in liberam et puram elemosinam Reddendo inde per annum octo denarios capitali domino de Weston in festo scilicet sancti Michaelis pro omni seruicio et exaccione seculari Ego vero Ricardus et heredes mei predictas domus cum omnibus pertinenciis suis contra omnes gentes super omnes terras nostras inperpetuum warantizabimus et [vt] hec donacio et concessio et confirmatio rata et stabilis inperpetuum permaneat presens scriptum sigilli mei apposicione confirmaui Hiis testibus Willelmo Tilly maiore Iohanne Sampsone Henrico de foro tunc prepositis Roberto filio Henrici Roberto iuniore de Leic Willelmo filio Hugonis Gilberto filio Gilberti Thoma de Wileby Ricardo filio Radulfi Henrico de Plumtona Widone de Scotia Bartholomeo filio Hugonis et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter