utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590338

Charter
Charter Number: 03590338
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Hugo de Castellona salutem Noscat uniuersitas uestra me assensu uxoris mee Agnetis et heredis mei me dedisse et concessisse ecclesie sancte Marie de Luffeld et fratribus ibi deo seruientibus dimidiam uirgatam terre in Lechamstedia de blida hida quam Nicholaus sacerdos tenuit et unam acram proximam iuxta Ailmer que extenditur usque in Masefen et dimidiam acram pro masuagio in Nottoho in perpetuam et liberam elemosinam et quietam ab omnibus secularibus seruiciis et consuetudinibus et exactionibus scilicet tam ad regem pertinentibus quam ad me et ad heredes meos Sciatis eciam me hanc donacionem fecisse peticione prioris et fratrum predicti loci in excambium iiii solidorum quos habuerunt in molendino de Lechamestedia Quare uolo et precipio ut fratres predicti loci habeant et teneant prefatam terram liberam et quietam cum omnibus pertinenciis suis in pascuis in pratis in uiis in semitis in bosco in plano in aquis et in omnibus que ad libertatem pertinent His testibus Nicholao presbitero Philippo presbitero de Lillinctan et Henrico clerico de Selueston et Arneldo eius filio et domino Godefrido de Lillincstan et fratre eius Nicholao et Hugone Uauasur et Iohanne filio Hugonis et Iohanne nepote prioris Ranulfo coco Henrico de Airel
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter