utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590347

Charter
Charter Number: 03590347
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 - 1248
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Visdeleu dedi et concessi et hac carta mea confirmaui Helye filio Humfridi Visdeleu pro homagio et seruicio suo vnam dimidiam virgatam terre mee in Woluerton cum pertinencijs suis et cum vno mesuagio quod est inter domum Mathei et domum Willelmi filij Basilie scilicet in campo orientali super Richifurlong dimidiam acram iuxta Ade item ibidem vnam rodam ad Elrenestub vnam rodam ad Netherfurlong dimidiam acram ad Merewyneshauedlondesende apud orientem dimidiam acram ad Medhullesende dimidiam acram ad Stanbrugefurlong dimidiam acram ad Potterwellefurlong dimidiam acram in longitudine molendini dimidiam acram vltra Rugweyebrode hessed acram sub Rugweye dimidiam acram in Depedenhul dimidiam acram ad Rugputfurlong dimidiam acram ad Depeden vnam rodam proprius Elrenestub ad Hermideswell vnam rodam extendentem in viam molendini versus Rugeway vnam rodam in campo occidentali contra domum Godefridi Biheri dimidiam acram super Stortenhul dimidiam acram iuxta terram Nicholai super Stonhul dimidiam acram iuxta terram Radulfi filij Ricardi super Longeland dimidiam acram iuxta terram Nicholai super le Newefurlong dimidiam acram item in eadem vnam rodam et vnam rodam que abuttat in Portweye iuxta terram Willelmi Visdelu in Stonfurlong dimidiam acram ad Hegam dimidiam acram versus orientem super Ouerbanland tres rodas ad Holewebanland dimidiam acram ad Estlongeland dimidiam acram ad Edebrode duas rodas ad Thorneydole dimidiam acram ad Hullefelde vnam rodam in longitudine Greneweye vnam rodam Habendam et tenendam de me et de heredibus meis sibi et cui assignare voluerit exceptis viris religiosis libere et quiete bene et in pace in feodo et hereditate reddendo inde annuatim michi et heredibus meis dictus Helyas et sui assignati sex solidos ad duos anni terminos pro omnibus seruicijs et secularibus demandis et consuetudinibus saluo forinseco seruicio quantum pertinet ad talem tenementum scilicet ad festum sancte Marie in Marcio tres solidos et ad festum sancti Michaelis tres solidos Et ego Willelmus et heredes mei warantizabimus prenominato Helye et suis assignatis predictam dimidiam virgatam terre cum pertinencijs et predictum mesuagium contra omnes gentes Et si contingat quod ego Willelmus et heredes mei non poterimus warantizare predictum mesuagium predicto Helye et suis assignatis alibi in villa escambium ad valenciam dicti mesuagij eis faciemus et custum positum tam in domibus quam in alijs in illo mesuagio per visum legalium hominum eis persoluemus Et vt hec mea donacio et concessio et huius carte confirmacio firma et stabilis et inconcussa eternaliter permaneat eam sigilli mei impressione roboraui Hijs testibus Alano filio Hamonis Hugone capellano Hamone Hasteng Ricardo filio Iohannis Thome filio Uiuiani Michaele Rote Matheo seruiente Willelmo Nicol Simone filio Rogeri et alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter