utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590370

Charter 03590370
Charter Number: 03590370
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1233 - 1247
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus de Ayrel dedi concessi ac presenti carta mea confirmaui Ricardo de Ayrel pro homagio et seruicio suo quamdam partem de bosco meo de Lillingestan cum pertinenciis videlicet totam illam partem que est inter la Ruedich et hayam de Luffeld Ita quod medietas de la Ruedich eidem Ricardo remaneat iuxta trenchetam que ducit a Lillingestan uersus capellam de Luffeld et ab illa trencheta usque ad sichetam de Brendelegh et de illa sicheta usque ad trenchetam que ducit a capella de Luffeld usque ad Holebek sicut mete et bunde inter nos faciende continebunt Habend et tenend eidem Ricardo et heredibus suis de mei heredibus meis libere et quiete bene et in pace Reddendo annuatim michi et heredibus meis vnum parem albarum cirothecarum ad Pascha pro omni seruicio et exactione Et ego et heredes meis dicto Ricardo et heredibus suis predictam partem bosci cum pertinenciis sicut predictum est contra omnes gentes warantizabimus In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Iohanne le Myre Willelmo de Stratford Hugone de Chastillun Waltero de Morton Willelmo filio Reginaldi Radulfo de Langeport Iohanne filio Mauricii Philippo de Couel Hugone de Stratford Wiberto de Touecestr Waltero de Oln Aluredo de Witlebir Laurencio de Ayrel Ricardo de Ayrel Radulfo de Ayrel et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter