utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590371

Charter
Charter Number: 03590371
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1174 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus sancte matris ecclesie filijs me Rodbertum de Ayrel et Radulfum filium meum et omnes heredes meos dedisse et firmiter concessisse sancte Marie de Luffelde et fratribus ibidem deo seruientibus pro anima patris mei et matris mee et omnium antecessorum meorum locum quendam in nemore meo de Lillingstan in quo constructa est capella sancti Thome archiepiscopi martiris Christi in perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omnibus seruicijs secularibus Huius donacionis sunt testes Henricus clericus de Seluestun et Henricus filius Liuiwe et Willelmus eius filius et Merewin et Rogerus clericus de Pery et Iohannes suus filius et Henricus nepos prioris et Willelmus Taske et Iohannes Spirewll et Ricardus filius suus de Hertwella et Radulfus de Luffelde et Willelmus filius Hatewi et Robertus pistor et Bernardus forestarius et Simon filius Ricardi carpentarij et Alanus de Siresham et Ricardus filius domine et Walterus de Westbury et Willelmus frater suus et alij multi
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter