utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590374

Charter
Charter Number: 03590374
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hugo de sancto Martino dedi et concessi deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum et successorum pro decima panis domus mee de Lillingstan quam antecessores mei dederunt domui de Luffeld dimidiam vigatam terre cum omnibus pertinentijs suis in Lillingstan illam scilicet quam Robertus albus tenuit et tres acras terre de aumento cum pertinentijs scilicet unam acram in Haringgesho uersus aquilonem et unam acram in Northcroft iuxta Rogerum filium Willelmi Aswi uersus occidentem et unam acram contra Scortheibrech in liberam et puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam in bosco in plano in uijs in semitis in aquis in pascuis et in omnibus liberis communitatibus Ego autem et heredes mei totam terram prenominatam cum pertinentijs predictis monachis de Luffeld contra omnes gentes sicut liberam et puram elemosinam warantizabimus et ab omnibus terrenis seruitijs et exaccionibus secularibus aquietabimus Ut autem hec donatio mea rata et stabilis inperpetuum perseueret sigilli mei inpressione dignum duxi confirmare His testibus Radulfo Harang Galfrido le Sauuage militibus Radulfo Harang et Thoma le Sauuage illorum filijs Ricardo de Thorneberge et Iohanne de Lillingstan sacerdotibus Guidone de la Haye et Adamo seruientibus Luca de Lillingstan et Radulfo de Brakel et Radulfo clericis Roberto de Billinge Iordano Henrico coco Giliberto de Hecketon Iohanne Crispo de Thorneberge et alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter