utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590375

Charter 03590375
Charter Number: 03590375
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1240 - 1260
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Vniuersis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit Robertus Warin de Lillinggeston salutem in domino sempiternam Nouerit vniuersitas vestra me dedisse concessisse et omnino quietum clamasse pro me et heredibus meis priori et conuentui de Luffeld et eorum successoribus totum ius et clamium quod habui uel habere potui de vna dimidia acra terre in campo occidentali de Lillingiston quam habui ad terminum vite de predictis priore et conuentu et iacet inter terram Iohannis Husel et terram Ricardi filii Willelmi Habendam et tenendam illam dimidiam acram terre cum omnibus pertinenciis suis de me et heredibus meis sibi et successoribus suis in perpetuum Pro hac autem concessione et quieta clamacia concesserunt michi prior de Luffeld et conuentus ad totam vitam meam octo denarios annuatim scilicet ad Pascha quatuor denarios et ad festum sancti Michaelis quatuor denarios Et ego uero predictus Robertus et heredes mei predictam dimidiam acram terre predictis priori et conuentui contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et defendemus Et ut hec mea concessio et carte mee confirmacio perpetue stabilitatis robur obtineat huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus Iohanne de Wethamstede Iohanne de Holne Ase Absolon Ricardo Ase Iohanne Mile et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter