utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590388

Charter 03590388
Charter Number: 03590388
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1250 - 1260
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Walterus de Houneye intuitu caritatis et pro salute anime mee et antecessorum meorum et successorum relaxaui et quietum clamaui deo et beate Marie de Luffeud et monachis ibidem deo seruientibus redditum duorum solidorum et omne seruicium quod michi facere solebant et debebant de mesuagio et tenemento quod Robertus Warin de Lilingston tenuit in villa de Lilingston Quare volo et firmiter concedo pro me et heredibus meis et meis assignatis quod dicti monachi de Luffeud et eorum successores habeant et inperpetuum possideant dictum mesuagium et tenementum cum omnibus pertinenciis suis in liberam et puram et perpetuam elemosinam libere et quiete ab omnibus seruiciis sectis ac demandis omnimodis que ullo modo uel ullo iure uel aliquo casu contingente a me uel ab heredibus meis uel meis assignatis exigi poterint et adeo libere ac pure sicuti aliqua elemosina melius uel liberius poterit dari vel teneri Ego vero dictus Walterus et heredes mei et mei assignati dictum tenementum cum pertinenciis contra omnes homines et feminas utriusque legis Christiane videlicet et Iudaissme warantizabimus defendemus et aquietabimus saluo forinseco seruicio domini regis Vt autem hec mea relaxacio et quieta clamancia et warantia firma et stabilis inperpetuum perseuerent presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hiis testibus domino Iacobo le Sauuage et domino Hugone de Castilun militibus Iohanne de Whethamsted Hugone Pendoch Ricardo filio Willelmi Ricardo filio Ace Thome Gerard Et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter