utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590392

Charter
Charter Number: 03590392
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1267 - 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Christiana de Witlebury dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Roberto de Hildesdon et Albrede vxori sue pro homagio et seruicio eorum et pro xxiij marcas argenti quas michi dederunt premanibus omnes terras et tenementa tam in edificijs reditibus quam in terra arabili prato pascuis quos habui de dono Ricardi Dayrel aui mei in villa de Lillingston Dayrel excepto mesuagio cum pertinencijs quod Iohannes Almeyr quondam tenuit de me iuxta mesuagium Ricardi Grusset Habendum et tenendum predictas terras et tenementa cum omnibus suis pertinencijs sicut supradictum est dictis Roberto et Albrede vxori sue et eorum heredibus vel quibuscumque eorum assignatis et quocumque quando et vbi dare vendere vel assignare voluerint exceptis domibus religionis de me et heredibus meis libere et quiete bene et in pace plenarie integre et hereditarie imperpetuum Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis dicti Robertus et Albreda vxor sua et eorum heredes vel eorum assignati vnam libram cimini ad festum sancti Michaelis pro omni seculari seruicio consuetudine exaccione et demanda curiarum sectis et alijsque releuijs saluo forinseco seruicio domini regis quantum pertinet ad tantum tenementum de eodem feodo in eadem villa et preter hoc xij denarijs priori et conuentui de Luffelde et eorum successoribus ad duos terminos anni scilicet ad festum sancti Michaelis vj denarijs et ad festum annunciacionis beate Marie vj denarijs et domino sacristario eiusdem loci viij denarijs annuatim ad Pascham domini ad sustentacionem luminaris beate Marie in ecclesia eiusdem domus Et ego predicta Christiana et heredes mei predicto Roberto et Albrede vxori sue et eorum heredibus vel quibuscumque eorum assignatis predicta tenementa cum omnibus suis pertinencijs sicut predictum est contra omnes homines et feminas per predictum seruicium warantizabimus acquietabimus et imperpetuum defendemus Vt autem hec mea donacio et presentis carte mee confirmacio imperpetuum perseuerent presenti scripto impressionem sigilli mei apposui in testimonium Hijs testibus domino Radulpho Dayrel milite domino Radulpho de Tingewik Ricardo Auuerey Nicholao Engay et multis alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter