utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590394

Charter
Charter Number: 03590394
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Walterus de Westbiria dedi et concessi et hac mea carta confirmaui deo et sancte Marie de Lufeldia et monachis deo ibidem seruientibus dimidiam virgatam terre in Westbiria de dominio meo quam Robertus albus tenuit et totum croftum quod Richewardus tenuit ad mesuagium faciendum quod iacet extra uillam inter duas vias iuxta culturam domini et vnam acram prati de dominio meo iuxta pratum Walteri Bastardi in perpetuam elemosinam pro salute anime mee et pro anima patris mei et matris mee et pro anima Willelmi fratris mei et pro animabus predecessorum meorum liberam et quietam ab omni seruicio in bosco in plano in viis in semitis in pascuis in stagnis in ripis et in omnibus libertatibus Hiis testibus Radulfo filio Amauri Ricardo de Vest Radulfo de Billinge Radulfo persona de Vest Iohanne persona de Prestona Ricardo filio Ricardi de Westona Nigello fratre eius Willelmo filio Willelmi de Vestona Simone de Billingg et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter