utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03590407

Charter
Charter Number: 03590407
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1260 - 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iuliana filia Roberti Warin de Brackel in ligia potestate et libera viduitate mea dedi et concessi et omnino quietum clamaui pro me et heredibus meis vel assignatis meis priori et monachis de Luffelde ibidem deo seruientibus totum ius et clamium quod habui vel aliquo modo habere potui in messuagio cum pertinencijs quod quondam fuit Roberti Warin patris mei in villa de Brackel quod situm est inter domum quondam Willelmi Grossi fabri et domum Roberti le Warin In cuius rei testimonium presenti scripto inpressionem sigilli mei apposui Hijs testibus Roberto de Waunc milite Elya de Tingewik Gilberto de Morton Willelmo de Ripario Ricardo Mace de Brackel Alexandro le Riche Willelmo le Riche fratre eius et alijs multis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter